Epistola ad Caesarem II |
I
[recensere]Scio ego, quam difficile, atque asperum factu sit, consilium dare regi aut imperatori, postremo cuiquam mortali, cuius opes in excelso sunt: quippe quum et illis consultorum copiae adsint; neque de futuro quisquam satis callidus satisque prudens sit. Quinetiam saepe prava magis, quam bona consilia prospere eveniunt: quia plerasque res fortuna ex lubidine sua agitat.
Sed mihi studium fuit adolescentulo rempublicam capessere: atque in ea cognoscenda multam, magnamque curam habui: non ita, uti magistratum modo caperem, quem multi malis artibus adepti erant; sed etiam uti rempublicam domi, militiaeque, quantumque armis, viris, opulentia posset, cognitam haberem. Itaque mihi multa cum animo agitanti consilium fuit, famam, modestiamque meam post tuam dignitatem habere, et cuius rei lubet periculum facere, dum quid tibi ex eo gloria accederit. Idque non temere, aut fortuna tua decrevi, sed quia in te, praeter ceteras, artem unam egregie mirabilem comperi, semper tibi maiorem in advorsis, quam in secundis rebus animum esse. Sed per deos immortales illa res clarior est, quod et prius defessi sint homines laudando atque admirando munificentiam tuam, quam tu faciendo quae gloria digna essent.
II
[recensere]Equidem mihi decretum est, nihil ego, quae visa sunt, de republica tibi scripsi, quia mihi consilium et ingenium meum amplius aequo probaretur sed inter labores militiae, interque proelia, victorias, imperium, statui admonendum te de negotiis urbanis. Namque tibi si id modo in pectore consilii est, uti te ab inimicorum impetu vindices, quoque modo contra advorsum consulem beneficia populi retineas, indigna virtute tua cogites. Sin in te ille animus est, qui iam a principio nobilitatis factionem disturbavit, plebem romanam ex gravi servitute in libertatem restituit, in praetura inimicorum arma inermis disiecit, domi militiaeque tanta et tam praeclara facinora fecit, uti ne inimici quidem queri quidquam audeant, nisi de magnitudine tua; quin accipe tu ea, quae dicam de summa republica, quae profecto aut tu vera invenies, aut certe haud procul a vero.
III
[recensere]Sed quoniam Cn. Pompeius, aut animi pravitate, aut quia nihil eo maluit, quam quod tibi obesset, ita lapsus est, ut hostibus tela in manus iaceret; quibus ille rebus rempublicam conturbavit, eisdem tibi restituendum est. Primum omnium, summam potestatem moderandi, de vectigalibus, sumtibus, iudiciis, senatoribus paucis tradidit; plebem romanam, cuius antea summa potestas erat, ne aequis quidem legibus, in servitute reliquit. Iudicia tametsi, sicut antea, tribus ordinibus tradita sunt; tamen iidem illi factiosi regunt, dant, adimunt, quae lubet: innocentes circumveniunt; suos ad honorem extollunt; non facinus, non probrum aut flagitium obstat, quo minus magistratus capiant: quod commodum est, trahunt, rapiunt: postremo, tanquam urbe capta, lubidine ac licentia sua, pro legibus utuntur.
Ac me quidem mediocris dolor angeret, si virtute partam victoriam, more suo, per servitium exerceret; sed homines inertissumi, quorum omnis vis, virtusque in lingua sita est, forte, atque alterius socordia dominationem oblatam insolentes agitant. Nam, quae seditio, ac dissensio civilis tot tamque illustres familias ab stirpe avertit? Aut quorum unquam victoria animus tam praeceps tamque immoderatus fuit?
IV
[recensere]Lucius Sulla, cui omnia in victoria lege belli licuerunt, tametsi supplicio hostium partes suas muniri intellegebat; tamen, paucis interfectis, ceteros beneficio quam metu retinere maluit. At hercule nunc cum Catone, Lucio Domitio, ceterisque eiusdem factionis, quadraginta senatores, multi praeterea cum spe bona adolescentes, sicuti hostiae, mactati sunt: quum interea importunissuma genera hominum tot miserorum civium sanguine satiari nequiverunt: non orbi liberi, non parentes exacta aetate, non gemitus virorum, luctus mulierum, immanem eorum animum inflexit, qui, acerbius in dies male faciundo ac dicundo, dignitate alios, alios civitate eversum irent.
Nam quid ego de te dicam, cuius contumeliam homines ignavissumi vita sua commutare volunt? Scilicet neque illis tantae voluptati est (tametsi insperantibus accidit) dominatio, quanto moerori tua dignitas: quin optatius habent, ex tua calamitate periculum libertatis facere, quam per te populi romani imperium maxumum ex magno fieri. Quo magis tibi etiam atque etiam animo prospiciendum est, quonam modo rem stabilias communiasque. Mihi quidem quae mens subpetit, eloqui non dubitabo: ceterum tui erit ingenii probare, quae vera atque utilia factu putes.
V
[recensere]In duas partes ego civitatem divisam arbitror, sicut a maioribus accepi, in Patres, et plebem. Antea in Patribus summa auctoritas erat, vis multo maxuma in plebe. Itaque saepius in civitate secessio fuit; semperque nobilitatis opes deminutae sunt, et ius populi amplificatum. Sed plebes eo libere agitabat, quia nullius potentia super leges erat; neque divitiis, aut superbia, sed bona fama factisque fortibus nobilis ignobilem anteibat: humillumus quisque in armis, aut militia, nullius honestae rei egens, satis sibi, satisque patriae erat. Sed, ubi eos paullatim expulsos agris, inertia, atque inopia incertas domos habere subegit; coepere alienas opes petere, libertatem suam cum republica venalem habere. Ita paullatim populus, qui dominus erat, et cunctis gentibus imperitabat, dilapsus est: et, pro communi imperio, privatim sibi quisque servitutem peperit. Haec igitur multitudo primum malis moribus imbuta, deinde in artes, vitasque varias dispalata, nullo modo inter se congruens, parum mihi quidem idonea videtur ad capessendum rempublicam. Ceterum, additis novis civibus, magna me spes tenet, fore, ut omnes expergiscantur ad libertatem: quippe quum illis libertatis retinendae, tum his servitutis amittendae cura orietur. Hos ego censeo, permixtos cum veteribus novos in coloniis constituas: ita et res militaris opulentior erit, et plebes bonis negotiis impedita malum publicum facere desinet.
VI
[recensere]Sed non inscius, neque imprudens sum, quum ea res agetur, quae saevitia, quaeve tempestates hominum nobilium futurae sint; quum indignabuntur omnia, funditus misceri, antiquis civibus hanc servitutem imponi, regnum denique ex libera civitate futurum, ubi unius munere multitudo ingens in civitatem pervenerit. Equidem ego sic apud animum meum statuo, malum facinus in se admittere, qui incommodo reipublicae gratiam sibi conciliet: ubi bonum publicum etiam privatim usui est, id vero dubitare adgredi, socordiae, atque ignaviae duco. Marco Livio Druso semper consilium fuit, in tribunatu summa ope niti pro nobilitate: neque ullam rem in principio agere intendit, nisi illi auctores fierent. Sed homines factiosi, quibus dolus atque malitia fide cariora erant, ubi intellexerunt, per unum hominem maxumum beneficium multis mortalibus dare, videlicet et sibi quisque conscius, malo atque infido animo esse, de Marco Livio Druso iuxta, ac de se, existumaverunt. Itaque metu, ne per tantam gratiam solus rerum potiretur, contra eum nixi, sua ipsius consilia disturbaverunt. Quo tibi, imperator, maiore cura fideque, amici et multa praesidia paranda sunt.
VII
[recensere]Hostem advorsum obprimere, strenuo homini haud difficile est: occulta pericula neque facere, neque vitare, bonis in promtu est. Igitur, ubi eos in civitatem adduxeris; quoniam quidem revocata plebes erit, in ea re maxume animum excercitato, uti colantur boni mores, concordia inter veteres et novos coalescat. Sed multo maxumum bonum patriae, civibus, tibi, liberis, postremo humanae genti, pepereris, si studium pecuniae aut sustuleris, aut, quoad res feret, minueris: aliter neque privata res, neque publica, neque domi, neque militiae, regi potest. Nam ubi cupido divitiarum invasit, neque disciplina, neque artes bonae, neque ingenium ullum satis pollet; quin animus magis, aut minus mature, postremo tamen subcumbit. Saepe iam audivi, qui reges, quae civitates, et nationes, per opulentiam magna imperia amiserint, quae per virtutem inopes ceperant. Id adeo haud mirandum est: nam ubi bonus deteriorem divitiis magis clarum, magisque acceptum videt, prime aestuat, multaque in pectore volvit: sed ubi gloria honorem magis in dies, virtutem opulentia vincit, animus ad voluptatem a vero deficit. Quippe gloria industria alitur: ubi eam demseris, ipsa per se virtus amara, atque aspera est. Postremo, ubi divitiae clarae habentur, ibi omnia bona vilia sunt, fides, probitas, pudor, pudicitia: nam ad virtutem una, et ardua via est; ad pecuniam, qua quique lubet, nititur; et malis, et bonis rebus ea creatur. Ergo in primis auctoritatem pecuniae demito: neque de capite, neque de honore ex copiis quisquam magis, aut minus iudicaverit; sicut neque praetor, neque consul, ex opulentia, verum ex dignitate creetur. Sed de magistratu facile populi iudicium fit. Iudices a paucis probari, regnum est; ex pecunia legi, inhonestum. Quare omnes primae classis iudicare placet, sed numero plures, quam iudicant. Neque Rhodios, neque alias civitates unquam suorum iudiciorum poenituit: ubi promiscue dives, et pauper, ut cuique fors tulit, de maxumis rebus iuxta, ac de minumis disceptat. Sed de magistratibus creandis haud mihi quidem absurde placet lex, quam Caius Gracchus in tribunatu promulgaverat; ut ex confusis quinque classibus sorte centuriae vocarentur. Ita coaequati dignitate, pecunia, virtute anteire alius alium properabit.
VIII
[recensere]Haec magna remedia contra divitias statuo. Nam perinde omnes res laudantur, atque adpetuntur, ut earum rerum usus est: malitia praemiis excercetur. Ubi ea demseris, nemo omnium gratuito malus est. Ceterum avaritia bellua fera, immanis, intoleranda est: quo intendit, oppida, agros fana, atque domos vastat: divina cum humanis permiscet: neque exercitus, neque moenia obstant, quominus vi sua penetret: fama, pudicitia, liberis, patria, atque parentibus cunctos mortales spoliat. Verum, si pecuniae decus ademeris, magna illa vis avaritiae facile bonis moribus vincetur.
Atque haec ita sese habere, tametsi omnes aequi, atque iniqui memorent, tamen tibi cum factione nobilitatis haud mediocriter certandum est: cuius si dolum caveris, alia omnia in proclivi erunt. Nam hi, si virtute satis valerent, magis aemuli bonorum, quam invidi essent: quia desidia, et inertia, et stupor eos atque torpedo invasit; strepunt, obtrectant, alienam famam bonam suum dedecus existumant.
IX
[recensere]Sed, quid ego plura, quasi de ignotis, memorem? Marci Bibuli fortitudo atque animi vis in consulatum erupit: hebes lingua, magis malus quam callidus ingenio. Quid ille audeat, cui consulatus maxumum imperium maxumo dedecori fuit? An Lucii Domitii magna vis est, cuius nullum membrum a flagitio aut facinore vacat: lingua vana, manus cruentae, pedes fugaces; quae honeste nominari nequeant, inhonestissuma? Unius tamen Marci Catonis ingenium versutum, loquax, callidum haud contemno. Parantur haec disciplina Graecorum; sed virtus, vigilantia, labos, apud Graecos nulla sunt. Quippe, quum domi libertatem suam per inertiam amiserint, censesne eorum praeceptis imperium haberi posse? Reliqui de factione sunt inertissumi nobiles; in quibus, sicut in statua, praeter nomen, nihil est additamenti. Lucius Postumius, et Marcus Favonius, mihi videntur quasi magnae navis supervacua onera esse: ubi salvi pervenere, usui sunt; si quid advorsi coortum est, de illis potissumum iactura fit, quia pretii minumi sunt. Nunc, quoniam, sicut mihi videor, de plebe renovanda, corrigendaque disserui, de senatu, quae tibi agenda videntur, dicam.
X
[recensere]Postquam mihi aetas ingeniumque adolevit, haud ferme armis, atque equis, corpus exercui, sed animum in litteris agitavi; quod natura firmius erat, id in laboribus habui. Atque ego in ea vita, multa legendo atque audiendo ita comperi, omnia regna, item civitates, nationes, usque eo prosperum imperium habuisse, dum apud eos vera consilia valuerunt: ubicumque gratia, timor, voluptas, ea corrupere, post paullo imminutae opes, deinde ademtum imperium, postremo servitus imposita est.
Equidem ego sic apud animum meum statuo: cuicumque in sua civitate amplior illustriorque locus, quam aliis est, ei magnam curam esse reipublicae. Nam ceteris, salva urbe, tantummodo libertas tuta est; qui per virtutem sibi divitias, decus, honorem pepererunt, ubi paullum inclinata respublica agitari coepit, multipliciter animus curis, atque laboribus fatigatur; aut gloriam, aut libertatem, aut rem familiarem defensat: omnibus locis adest, festinat; quanto in secundis rebus florentior fuit, tanto in advorsis asperius, magisque anxie agitat. Igitur ubi plebes senatui, sicuti corpus animo, obedit, eiusque consulta exsequitur, Patres consilio valere decet, populo supervacanea est calliditas. Itaque maiores nostri, quum bellis asperrumis premerentur, equis, viris, pecunia amissa, nunquam defessi sunt armati de imperio certare. Non inopia aerarii, non vis hostium, non advorsa res, ingentem eorum animum subegit, quin, quae virtute ceperant, simul cum anima retineret. Atque ea magis fortibus consiliis, quam bonis proeliis, patrata sunt. Quippe apud illos una respublica erat, ei omnes consulebant; factio contra hostes parabatur; corpus atque ingenium, patriae, non suae quisque potentiae, exercitabat.
Ac hoc tempore contra, homines nobiles, quorum animos socordia atque ignavia invasit, ignari laboris, hostium, militiae, domi factione instructi, per superbiam cunctis gentibus moderantur. Itaque Patres, quorum consilio antea dubia respublica stabiliebatur, obpressi, ex aliena lubidine huc atque illuc fluctuantes agitantur; interdum alia, deinde alia decernunt: ut eorum, qui dominantur, simultas ac arrogantia fert, ita bonum, malumque publicum existumant.
XI
[recensere]Quod si aut libertas, aequa omnium, aut sententia obscurior esset, maioribus opibus respublica, et minus potens nobilitas esset. Sed quoniam coaequari gratiam omnium difficile est (quippe quum illis maiorum virtus partam reliquerit gloriam, dignitatem, clientelas; cetera multitudo, pleraque insititia sit); sententia eorum a metu libera. Ita occulte sibi quisque alterius potentia carior erit. Libertas iuxta bonis et malis, strenuis et ignavis, optabilis est. Verum eam plerique metu deserunt, stultissumi mortales. Quod in certamine dubium est, quorsum accidat, id per inertiam in se, quasi victi, recipiunt.
Igitur duabus rebus confirmari posse senatum puto: si numero auctus per tabellam sententiam feret. Tabella obtentui erit, quo magis animo libero facere audeat: in multitudine, et praesidii plus, et usus amplior est. Nam fere his tempestatibus, alii iudiciis publicis, alii privatis suis atque amicorum negotiis implicati, haud sane reipublicae consiliis adfuerunt: neque eos magis occupatio, quam superba imperia distinuere. Homines nobiles cum paucis senatoris quos additamenta factionis habent, quaecumque libuit probare, reprehendere, decernere, ea, uti lubido tulit, facere. Verum ubi, numero senatorum aucto, per tabellam sententiae dicentur; hae illi superbiam suam dimittent, ubi iis obediundum erit, quibus antea crudelissume imperitabant.
XII
[recensere]Forsitan, imperator, perfectis litteris desideres, quem numerum senatorum fieri placeat; quoque modo in multa et varia officia distribuantur; et quoniam iudicia primae classis mittenda putem, quae descriptio, qui numerus in quoque genere futurus sit.
Eam hi omnia generatim describere, haud difficile factu fuit; sed prius laborandum visum est de summa consilii, idque tibi probandum verum esse: si hoc itinere uti decreveris, cetera in promtu erunt. Volo ego consilium meum prudens, maxumeque usui esse; nam ubicumque tibi res prospere cedet, ibi mihi bona fama eveniet. Se me illa magis cupido exercet, uti quocumque modo, et quam primum respublica adiuvetur. Libertatem gloria cariorem habeo, atque ego te oro, hortorque, ne clarissumus imperator, gallica gente subacta, populi romani summum atque invictum imperium tabescere vetustate, ac per summam discordiam dilabi, patiaris.
Profecto, si id accidat, neque tibi nox, neque dies, curam animi sedaverit, quin insomniis exercitus, furibundus, atque amens alienata mente feraris. Namque mihi pro vero constat, omnium mortalium vitam divino numine invisi; neque bonum, neque malum facinus cuiusquam pro nihilo haberi: sed ex natura, diversa praemia bonos, malosque sequi. Interea forte ea tardius procedunt: suus cuique animus ex conscientia spem praebet.
XIII
[recensere]Quod si tecum patria, atque parentes possent loqui, scilicet haec tibi dicerent: "O Caesar, nos te genuimos fortissumi viri, in optuma urbe decus, praesidiumque nobis, hostibus terrorem: quae multis laboribus et periculis ceperamus, ea tibi nascenti cum anima simul tradidimus, patriam maxuma in terris; domum familiamque in patria clarissumam; praeterea bonas artes, honestas divitias; postremo omnia honestamenta pacis et praemia belli. Pro his amplissumis beneficiis non flagitium a te, neque malum facinus, petimus; sed uti libertatem eversam restituas: qua re patrata, profecto per gentes omnes fama virtutuis tuae volitabit. Namque hac tempestate, tametsi domi militiaeque praeclara facinora egisti, tamen gloria tua cum multis viris fortibus aequalis est: si vero urbem amplissumo nomine, ex maxumo imperio, prope iam ab occasu restitueris, quis te clarior, quis maior, in terris fuerit? Quippe si morbo iam, aut fato huic imperio secus accidat; cui dubium est, quin per orbem terrarum vastitas, bella, caedes, oriantur? Quod si tibi bona lubido fuerit, patriae, parentibus gratificandi; postero tempore, republica restituta, super omnis mortales gloria agnita, tuaque unius mors vita clarior erit. Nam vivos interdum fortuna, saepe invidia fatigat: ubi anima naturae cessit, demtis obtrectationibus, ipsa se virtus magis magisque extollit."
Quae mihi utilia factu visa sunt, quaeque tibi usui fore credidi, quam paucissumis potui, perscripsi. Ceterum deos immortalis obtestor, uti, quocumque modo ages, ea res tibi reique publicae prospere eveniat.
Epistola ad Caesarem II |