Helimutus Rohde
Helimutus (Theod.: Helmut) Rohde (natus 9 Novembris 1925 Hanoverae, mortuus eodem loco die 16 Aprilis 2016) vir publicus Germaniae et sodalis SPD est.
Iuventus et munus
[recensere | fontem recensere]Rohde filius ferruminatoris est. Post scholam finitam ad laborem atque tum - anno 1943 - ad militiam conscriptus est. Postquam captivus belli liberatus est, primo in societate canthorum pneumaticorum Hanoverae Continental laboravit, deinde ab anno 1947 diurnarius fuit. Annis 1950 - 1953 Wilhelmshaven, quae tum ad universitatem Goettingensem pertinuit, rebus politicis et oeconomiae studebat atque anno 1953 consiliator actorum diurnarum administri fugitivorum Saxoniae Inferioris Henricus Albertz factus est.
Cursus honorum
[recensere | fontem recensere]Rohde ab anno 1945 sodalis SPD erat. Anno 1957 primo legatus Dietae Foederalis Germaniae electus est. Annis 1964 - 1965 legatus ad Parlamentum Europaeum fuit. Anno 1969 secreatarius statalis in Administerio Foederali Laboris nominatus est. 16 Maii 1974 ab Helimuto Schmidt (SPD) cancellario foederali Administer Foederalis Eruditionis et Scientiae factus est. Hunc honorem ad 16 Februarii 1978 tenuit, cum a magistratu se recederet, quod reformatio tirociniorum a se praeparata negata esset. Annis 1979 - 1983 praeses vicarius legatorum SPD in Dieta Foederalis fuit. Tum parlamentum Theodiscum reliquit. Die 16 Aprilis 2016 patria in urbe Hannovera mortuus est[1].
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Helimutum Rohde spectant. |
- Curriculum vitae in pagina Saxoniae Inferioris (lingua Theodisca)
- Curriculum vitae in pagina tabulatorii instituti Fridericus Ebert (lingua Theodisci)
Notae
[recensere | fontem recensere]
Administri rerum Atomarum Administri Eruditionis et Scientiae | |
Helimutus Schmidt (SPD) | Ioannes-Theodericus Genscher (FDP) | Wernerus Maihofer (FDP) | Gerhardus Baum (FDP) | Ioannes Iochen Vogel (SPD) | Ioannes Apel (SPD) | Ioannes Friderichs (FDP) | Iosephus Ertl (FDP) | Gualterus Arendt (SPD) | Georgius Leber (SPD) | Catharina Focke (SPD) | Curtus Gscheidle (SPD) | Carolus Ravens (SPD) | Theodericus Haack (SPD) | Egon Franke (SPD) | Ioannes Matthöfer (SPD) | Helimutus Rohde (SPD) | Erhardus Eppler (SPD) | Egon Bahr (SPD) | | |
Helimutus Schmidt (SPD) | Ioannes-Theodericus Genscher (FDP) | Wernerus Maihofer (FDP) | Gerhardus Baum (FDP) | Ioannes Iochen Vogel (SPD) | Ioannes Apel (SPD) | Ioannes Matthöfer (SPD) | Ioannes Friderichs (FDP) | Otto Comes Lambsdorff (FDP) | Iosephus Ertl (FDP) | Heribertus Ehrenberg (SPD) | Georgius Leber (SPD) | Antje Huber (SPD) | Curtus Gscheidle (SPD) | Carolus Ravens (SPD) | Theodericus Haack (SPD) | Egon Franke (SPD) | Volkerus Hauff (SPD) | Helimutus Rohde (SPD) | Georgius Schmude (SPD) | Maria Schlei (SPD) | Rainerus Offergeld (SPD) | |