Jump to content

Laurasia

E Vicipaedia
The printable version is no longer supported and may have rendering errors. Please update your browser bookmarks and please use the default browser print function instead.
Continentium a tempore Pangaeae ad locum hodiernum motus.

Laurasia[1] fuit continens praehistorica, cuius partes Eurasia {praeter subcontinentem Indicam) et America Borealis sunt.

Laurasia et Gondwana ortae sunt cum Rodinia rupta esset. Haec continentes saepe Protolaurasia et Protogondwana nominantur, ut a posterioribus distinguantur. Postea in Pannotia coniunctae iterum separatae sunt, ut tertia vice in Pangaea aevo Carbonifero coniungerentur.

Pangaea aevo Iurassico rupta, Tethys oceanus Laurasiam et Gondwanam separavit. Tempore Mesozoico, Gondwana in multas partes diffissa est. Partes Gondwanae motae Laurasiam illiserunt et montium formationis causa fuerunt; Africae pressio Alpes creavit, Indiae autem Himalayam.

Laurasiae nomen a nomine binarum continentium, quibus includit, deducitur; quae sunt Eurasia et Laurentia, continens cuius vestigia in Canada manent.

Nexus interni

Notae

  1. Cf. laurasianus et laurasiensis in binominibus.

Nexus externi

Situs geographici et historici:  • Thesaurus Getty • Store norske Lexikon • Большая российская энциклопедия