427 a.C.n.
Appearance
Annus 427 a.C.n. e serie paginarum brevium de annis.
Eventa
[recensere | fontem recensere]- Agis II rex Lacedaemoniorum factus est.
- Bellum Peloponnesiacum : tempore messis Lacedaemonii Cleomene duce Atticam quartum invadunt et rura vastant. Post longam obsidionem Mytilenenses sese Atheniensibus, Plataeenses Lacedaemoniis dedunt. Corcyrae bellum civile saeviit inter populares Atheniensium fautores et optimates a Corinthiis incitatos. Et Lacedaemonii et Athenienses classem auxilio fautoribus suis misere. Athenienses tum superiores fuereː optimatium igitur Corcyraeorum magna caedes fuit. Autumno bello inter Leontinos et Syracusanos exorto Athenienses viginti naves ad Siciliam miserunt quibus socios Leontinos adiuvarent atque simul frumento in Peloponnesum inde advecto impedimento forent. Illae naves Rhegii in ancoris tenebantur (ipsi Rhegini Leontinorum socii erant) unde per hiemem expeditionem in insulas Aeolias fecerunt..
Nati
[recensere | fontem recensere]Nati huius temporis desiderati (additis natis, hanc formulam remove)