Cnuto (rex Anglorum)
Obitus: 12 Novembris 1035; Sceftonia
Patria: Dania, North Sea Empire
Familia
Coniunx: Ælfgifu of Northampton, Emma
Proles: Svein Knutsson, Haroldus I, Hardecnutus, Gunhilda of Denmark, unknown daughter (?)
Familia: House of Knýtlinga
Memoria
Cnuto[1] seu Canutus[2] (lingua Nordica Antiqua Knútr; Anglosaxonice Cnut; natus circa annum 995; mortuus die 12 Novembris 1035) fuit rex Danorum, Anglorum et Norvegorum.
Vita
[recensere | fontem recensere]Cnuto fuit filius minor natu Suenonis[3] regis Danorum uxorisque eius nomine incerto filiae ducis Misiconis Poloniae. Anno 1014, patre mortuo, Haroldus frater Cnutonis fit rex Danorum; Cnuto autem opus patris, debellationem Angliae, perfecit. Die 30 Novembris 1016, regis Edmundo mortuo, Cnuto fit rex Anglorum; eodem anno, fratre mortuo, regnum Daniae accepit. Anno 1028, rege Olao expulso, fit etiam rex Norvegiae. Ita confecit imperium novum in Europa septentrionali, sed ipse mortuus est anno 1035 et tria regna de novo separata sunt.
Habuit ut uxorem aut amasiam Elgivam (Anglosaxonice Ælfgifu; Nordice Alfífa), e qua genuit duos filios:
Anno 1017, Elgiva reiecta, in matrimonium duxit Emmam Ethelredi II Angliae viduam; illa maritum suum conversit ad religionem Christianam. Ex illa genuit:
- Hardecnutus, rex Danorum et postea Anglorum
- Gunhilda, uxor Henrici III imperatoris Sancti Romani Imperii
Fontes
[recensere | fontem recensere]- Chronica Anglosaxonum
- Encomium Emmae reginae
- Saxonis Grammatici Gesta Danorum
- Adami Bremensis Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum
- Thietmari Merseburgensis Chronicon
- Guillelmi Malmesburiensis De gestis regum Anglorum
- Henrici Huntindoniensis Historia Anglorum
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Guillelmi Malmesburiensis, De gestis regum Anglorum lib. 2 cap. 11 "De Cnutone rege".
- ↑ Ioannes Lelandus, De rebus Britannicis collectanea.
- ↑ Fons nominis Latini: Saxo Grammaticus, Gesta Danorum 10.9.1.
Nexus interni
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Lexica biographica: Gran Enciclopèdia Catalana • Den store danske • Deutsche Biographie • Store norske leksikon • Большая российская энциклопедия • |
Cerdicius • Cenricus • Ceaulinus • Celricus • Ceolwulfus • Cynigils • Cuichelm • Coinualch • Sexburga • Escuinus • Centuinus • Caedualla • Ina • Ethelardus • Cuthredus • Sigebertus • Cynewulfus • Brictricus • Egbertus • Ethelwulfus • Ethelbaldus • Ethelbertus • Ethelredus • Alfredus • Edwardus • Athelstanus • Edmundus I • Edredus • Edwius • Edgarus • Edwardus Martyr • Ethelredus II • Edmundus II • Cnuto • Haroldus I • Hardecnutus • Edwardus Confessor • Haroldus II | |