Jump to content

Curtius Gscheidle

E Vicipaedia
(Redirectum de Curtus Gscheidle)
Wikidata Curtius Gscheidle
Res apud Vicidata repertae:
Curtius Gscheidle: imago
Curtius Gscheidle: imago
Nativitas: 16 Decembris 1924; Stutgardia
Obitus: 22 Februarii 2003; Saravipons
Patria: Germania

Curtius (Theod.: Kurt) Gscheidle (natus 16 Decembris 1924 Stuttgardiae, mortuus 22 Februarii 2003 Saravipontis) vir publicus Germaniae et sodalis SPD erat.

Iuventus et munus

[recensere | fontem recensere]

Post scholam finitam Gscheidle annis 1939 - 1942 tirocinium mechanici fecit et tum miles conscriptus est. Ad annum 1945 Bello Orbis Terrarum II militavit atque anno 1948 e captivitate belli reversus est. Tum technicus telephonorum laboravit. Anno 1950/1951 academiae sociologiae Tremoniae studebat atque tum tirocinium machinatoris laborum metiendorum fecit. Anno 1953 moderator collegii opificum cursus publici Francofurti ad Moenum factus est. Annis 1957 - 1969 vicarius praeses huius collegii erat.

Gscheidle maritus erat, sed postea divortium fecit. Uxor eius nota facta est, cum pittaciis cursualibus, quae ad Ludos Olympicos Moscuae editae essent, sed tum propter interclusionem nonnullorum civitatum - inter eos et Germania erat non editae sunt, imprudenter utebatur. Nunc hoc pittacium inter collectores magno emitur.

Cursus honorum

[recensere | fontem recensere]

Gscheidle ab anno 1956 sodalis SPD fuit, anno 1961 primo legatus Dietae Foederalis Germaniae electus est. Annis 1965 atque 1969 iterum electus 7 Novembris 1969 parlamentum reliquit, quod secretarius statalis in Administerio Foederali Cursus publici factus est. Hic praesertim certavit, ut Cursus Publicus, qui tum ut magistratus ordinatus est, in societatem, quae lucrum peteret, redactus esset. 16 Maii 1974 Gscheidle ipse Administer Cursus Publici factus est. Anno 1976 Gscheidle iterum legatus Dietae Foederalis electus est. Anno 1980 administrationem Ferriviae ad Administrum Foederalem Commeatus tradidit. Eodem anno sua factione non iam candidatus parlamenti Theodisci factus est. 28 Aprilis 1982 cum aliis etiam consilium ministrorum reliquit.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Administri Foederales Cursus Publici Germaniae
Consilium ministrorum Schmidt II (16 Decembris 1976 - 4 Novembris 1980)
Consilium ministrorum Schmidt III (6 Novembris 1980 - 1 Octobris 1982)