Cyclopes
Cyclopes[1] (Graece Κύκλωπες,[2] a κύκλος, "circulus", et ὥψ, "oculus") in mythologia Graeca sunt gigantes primordiales quibus unus solus oculus est in fronte. Hesiodus eos Gaea (Tellure) natos faciebat et violentos mores eis dabat[3]. Ob ingentes lapides quibus constabant moenia Tirynthis et Mycenarum a Mycenaeis aedificata Cyclopum opus a Graecis posterioribus dicebantur[4]. Apud nonnullos auctores fulminis Iovis Vulcano duce artifices esse dicuntur[5] et intra montem Aetnam collocantur[6]. Quocirca postquam Zeus Aesculapium fulminavit, Apollo morte filii iratus eos occidit[7]. Agrestes creaturae et anthropophagae tamen plerumque habebantur, societatem inter se aspernantes, ut e nono Odysseae carmine et dramate satyrico Euripideo Cyclope inscripto apparet. Maxime notus erat Polyphemus, Posidonis filius, quem Ulixes excaecavit postquam plures comites in antro clausos voravit.
De origine
[recensere | fontem recensere]In theogonia Graeca inter primos filios Gaeae et Urani statim post centimanos nominantur cyclopes Steropes, Arges, Brontes[8] (hoc est quasi Fulmen, Lucidus, Tonitrus). Uranus vero eos vinxit et in Tartarum deiecit unde Iuppiter eos postea liberavit. Cui Cyclopes fulmen fabricasse dicuntur quo deorum rex Titanes vicit et regnum suum stabilivit[9].
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Cyclōpes, gen. -um, acc. -as (aliquando -ēs). Sing. Cyclōps, acc. -a (aliquando -em). Thesaurus Linguae Latinae (1900– ), apud De Gruyter s.v. "Cyclopes".
- ↑ Sing. Κύκλωψ. Henricus Liddell, Robertus Scott, A Greek-English Lexicon. 9a ed. (Oxonii, 1925-1940)
- ↑ Theogonia 139-46.
- ↑ Pausanias II.16.5 et II.25.8. Euripides, Electra 1158; Iphigenia Aulidensis 153 et 265 et 1501. Seneca, Thyestes 407-8ː ...Cyclopum sacras / turres, labore maius humano decus,...
- ↑ Euripides, Alcestis versus 5-6
- ↑ Seneca, Thyestes 581-2ː et ferus Cyclops ... / rupe feruentis residens in Aetnae
- ↑ Apollodori bibliotheca III.10.4. Hyginus, Fabulae 49.
- ↑ Apollodori bibliotheca I.1.2. Hesiodus, Theogonia 140.
- ↑ Apollodori bibliotheca I.2.1
Plura legere si cupis
[recensere | fontem recensere]- Roger Dion, Les Anthropophages de l'Odyssée. Cyclopes et Lestrygons. Vrin, 1969 Recensio critica Altera recensio critica
- Paul Faure, "Le mythe des Cyclopes dans la Grèce contemporaine", Bulletin de l'Association Guillaume Budé, 1967ː 384-407
Nexus interni
Nexus externus
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad cyclopes spectant. |
Haec stipula ad mythologiam spectat. Amplifica, si potes! |