Jump to content

Cyclades

Coordinata: 37°00′N 25°06′E / 37.00°N 25.10°E / 37.00; 25.10
E Vicipaedia
Vide etiam paginam fere homonymam: Cyclades (nomus Graeciae).
Cyclades
Monasterium in insula Amorgo

Cyclades[1][2] (Graece Κυκλάδες) sunt insulae Graeciae in Aegaeo mari positae non procul a litore Attico ad meridiem simulque orientem versae. Cyclades in orbem fere circa Delum iacent, unde nomen "insularum in orbem (κυκλάς) digestarum" traxerunt. Aevo Pleistocaeno, maris aequore inferiori, insula singula satis magna hanc regionem occupabat quam eruditi aliqui "Cycladiam" appellant. Mare assurgens nihil nisi summos montes eminere sivit quae sunt hodiernae insulae. Postea quoque vulcanismus aspectum et numerum harum insularum saepe mutavit. In summa aqua dulci carent et pauperes sunt ː hodie e peregrinationibus aestivis et visitatoribus extraneis victum quaerunt. Contra aetate aënea cultura Cycladum sive "Cycladica" in his insulis florebat.

Quinto millenio a.C.n. demum incolarum perennium vestigia in Cycladibus inveniuntur etiamsi vestigia industriae humanae antiquiora non desunt. Neolithico aevo et primo aeneo aevo praecipua industria in insula Melo versabatur unde lapis obsidianus quaerebatur qui postea usque in Thessaliam et Asiam Minorem disseminabatur. Magni momenti enim erat huius lapidis usus hominibus illius aetatis.

Tertio millenio a.C.n. artes et artificia sui generis et omnium Cycladum communia orta sunt, quae cultura Cycladica vulgo dicitur. Insignia sunt sigilla marmorea, alba quidem hodie in Museis servata sed coloribus variis olim picta, figuras humanas stantes vel iacentes adumbrantia. Magnus numerus eorum ab archaeologis in tumulis erutus est nec tamen quid significent illa idola dici potest. Haec cultura in varia tempora diverse ab eruditis divisa est, exempli gratia ut nonnulli volunt ː Cycladicus I (3200-2800 a.C.n.), Cycladicus II (2800-2300), Cycladicus III (2300-2000). Alii aliter... Siquidem historico Graeco Thucydidi credimus[3] primi incolae ante Cretum adventum erant Carii alias Lelegae dicti.

Secundo millenio a.C.n., tum cum Creta mari praepollebat cultura Minoa, a rege mythico Minoe[4] dicta, in Cycladibus quoque floruit ubi aedificia et artes et scripturam linearem A et modum vivendi Creticum imitabantur (in insulis meridionalibus magis quam in septentrionalibus). Exeunte millenio cultura Mycenaea e Graecia continenti praevaluit[5] et Cyclades ab illo tempore cum orbe Graeco cohaerent. Quinto saeculo a.C.n. post bella Persica in dicionem Atheniensium per societatis speciem, Delii Foederis dicti, inciderunt. Deinde in Macedonum et Romanorum postestatem venerunt. Imperatores Romani in illas parvas et paene desertas insulas eos mittere solebant[6] qui aqua et igni interdicebantur, id est quos exsilio damnaverant.

Orbis insularum Cycladum

[recensere | fontem recensere]

Circiter 220 insulae Cycladas faciunt. Multae sunt sine incolis.

Idolum Cycladicum magnum (1m50). Terium millenium a.C.n.
Musici quoque nonnumquam effingebantur ut ille celeberrimus harpista.

Alimenta typica

[recensere | fontem recensere]
  1. Nep., Milt. 2; Plin., Nat. 4.65; Mela, Chor. 2.97; etc.
  2. "Archipelagus", sine pluribus, interdum appellatur. Vide e.g. titulum libri geographici Christophorus de Bondelmontibus, videlicet Liber insularum Archipelagi
  3. Bell. Pel.. I.8
  4. Thucydides I.4
  5. Palatia Mycenaea circa Megaron exstructi summis collibus inveniuntur.
  6. E.g. Tacitus, Annales III.68 (Gyaros) et III.69 (Cythnos). Philo Alexandrinus, In Flaccum 151 (Gyaros et Andros).

Plura legere si cupis

[recensere | fontem recensere]