Aspasia
Aspasia (Graece Ἀσπασία, c. 470 a.C.n.[1][2]–c. 400 a.C.n.,[1][3]) fuit amatrix Periclis,[4] quae, Mileti in colonia Graeca nata, filium cum Pericle habuit, qui strategus paene quotannis fiebat ac velut dux populi Atheniensis habebatur. Pericle autem mortuo, amatrix Lysiclis fuisse putatur.
De femina docta
[recensere | fontem recensere]Unus e Socratis discipulis Aeschines dialogum Aspasia inscriptum et hodie deperditum composuitː nam et Socratem Aspasiam convenisse constat[5]. Cum Xenophonte Aspasiam disputationem philosophicam habentem ostendebat. In dialogo Platonico servato et Menexeno inscripto Socrates Aspasiam suam rhetoricae magistram appellat[6] atque orationem funebrem refert quam illi feminae tribuit. Simul addit orationem quam Pericles in honorem militum primo anno belli Peloponnesiaci occisorum apud populum habuit et Thucydides eam rescriptam Historiis suis inseruit, illam igitur praeclaram orationem funebrem ab Aspasia compositam esse. Nam illa femina Musarum curiosa erat atque etiam a philosophicis sermonibus non abhorrere perhibebatur.
Fontes
[recensere | fontem recensere]- Aristophanes, Acharnenses 527.
- Plato, Menexenus
- Plutarchus, Pericles 24 et 32
Plura legere si cupis
[recensere | fontem recensere]- Marie-Odile Blum, "Aspasie, l'hétaïre devenue mythe dans l’œuvre de Wieland", Cahiers d'Études Germaniques, 1994: 31-38
- Danielle Jouanna, Aspasie de Milet, égérie de Périclès, Éditions Fayard, 2005 Recensio critica
- Nicole Loraux, «Aspasie, l’étrangère, l’intellectuelle », Clio, 2001: 17-42.
- Florence Rochefort, "Rencontre autour d'Aspasie", Espaces Temps, 2005: 101-105
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ 1.0 1.1 D. Nails, The People of Plato, 58-59.
- ↑ P. O'Grady, Aspasia of Miletus.
- ↑ A. E. Taylor, Plato: The Man and his Work, 41.
- ↑ S. Monoson, Plato's Democratic Entanglements, 195.
- ↑ Pericles 24.6 et 32.5. Cicero, De inventione I.51-52
- ↑ Carmine Pisano, "Aspasia «maestro di retorica»" in Aitia (Mètis; 13), 2015: 189-200.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- Historia: Danielle Jouanna, Aspasie, la scandaleuse d'Athènes
Nexus interni
Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes! |