Jump to content

Boeri

E Vicipaedia
Boerorum familia (photographema anno 1900 factum, coloribus additis).

Boeri[1] (in lingua Batava Capitensi boere, scilicet 'rustici, agricolae') sunt gens Africae Australis, lingua Batava Capitensi loquentes (sed non omnes quibus haec lingua natalis est, Boeri sunt).

Coloni Batavi primi in regionem Civitatis Capitis iam a Societate Indiae Orientalis Batava missi sunt. Boeri non omnes originem Batavam habent; et Hugenoti aliqui Francogalli, et Germani in communitatem Boerorum inclusi sunt. Ad rem agrariam libere gerendam Boeri saepe a litoribus ubi administratio Batava et postea Anglica praevalebat, in regiones Africae interiores fugerunt, ubi et civitates suas constituerunt. Res publicae Boerorum circa viginti locis diversis creatae notae sunt, quarum maiores et notiores Civitas Libera Aurantiae et Transvaalia fuerunt.

Nexus interni

[recensere | fontem recensere]

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Boeros spectant.
Vicicitatio habet citationes quae ad Boeros spectant.