Gabriel Landsbergis
Gabriel, vulgo Gabrielius Landsbergis (Vilnae in urbe die 7 Ianuarii 1982 natus) est politicus Lituaniae.
Avis eius Vytautas Landsbergis primus minister Lituaniae primus omnium post libertatem nactam meruerat. Gabriel Landsbergis alumnus est universitatis Vilnensis ubi historiae et coniunctionibus internationalibus studuit. Iuxta ministerium rerum externarum ab anno 2007 atque quattuor annis Luxemburgi inter legatos Lituanicos operam dedit. Legatus est parlamento Europaeo ab anno 2014 usque in 2016. A die 14 Novembris 2016, Unionis patriae sodalis, legatus est parlamento Lituanico pro circulo Centras–Žaliakalnis. Minister a rebus externis die 11 Decembris 2020 creatus est, prima ministra Ingrida Šimonytė.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- "TS-LKD pirmininkas G. Landsbergis į Seimą kandidatuos Kaune" (2015) apud Delfi
- Cursus apud parlamentum Europaeum
- Cursus apud parlamentum Lituanicum
Algirdas Saudargas 1990 • Povilas Gylys 1992 • Algirdas Saudargas 1996 • Antonius Valionis 2000 • Petrus Vaitiekūnas 2006 • Vygaudas Ušackas 2008 • Rasa Juknevičienė 2010 • Audronius Ažubalis 2010 • Linus Antonius Linkevičius 2012 • Gabriel Landsbergis 2020 Opus geopoliticum • Porta Unionis Europaeae • Ministri a rebus externis civitatum Europaearum hodiernarum Capsae cognatae: Primi ministri Lituaniae | |