Jump to content

Demosthenes

E Vicipaedia
Wikidata Demosthenes
Res apud Vicidata repertae:
Demosthenes: imago
Demosthenes: imago
Nativitas: 384 a.C.n.; Upper Paiania
Obitus: 12 Octobris 322 a.C.n.; Poros
Patria: Athenae antiquae

Familia

Genitores: ; Kleobule

Demosthenes (Graece: Δημοσθένης, natus 384 a.C.n., mortuus 322 a.C.n.) fuit orator et logographus[1] qui regem Macedoniae Philippum infensissimum esse Graecorum hostem insigniter proclamavit. Demosthenes ad summam eloquentiam pervenerat pertinacissimo labore. Cum balbus esset, et voce exilis, et lateribus parum validus, haec omnia naturae impedimenta superavit diligentia atque industria. Coniectis in os calculis, magna voce versus multos pronuntiabat inambulans, et ardua loca celeri gradu scandens. Declamitans in maris littore, in quod se fluctus illidebant, consuescebat non expavescere fremitus concitatae multitudinis. In cella subterranea, tres menses egit, media parte capitis abrasa, ut prodire in publicum sine verecundia non posset : ibi inclusus continuam dabat operam voci et gestui. His exercitationibus perfecit ut nemo melius et planius eo loqueretur.

Demosthenes hortatur Athenienses ad bellum gerendum contra regem Philippum

[recensere | fontem recensere]

Demosthenes, in contione, non destitit Athenienses hortari vehementissimis orationibus ad tuendam armis libertatem contra Philippi incoepta. Alii autem oratores aut Philippi partibus favebant, ut Aeschines, aut servare pacem volebant, ut Phocio. Aeschines, infensissimus Demosthenis inimicorum, regis Macedoniae pecunia corruptus fuerat. Phocio, vir integritate vitae notissimus, munera Philippi repudiaverat, sed bellum reformidabat. Athenienses quoque pigebat pecuniam impendere ad milites et remiges alendos. Ab avorum virtute degeneres, non, ut olim, reditus publicos effundebant in classem exercitusque, sed in dies festos apparatusque ludorum. Theatra et scenam frequentius quam castra visebant. Horum socordia elatus rex Macedoniae, qui iam antea ceperat Amphipolim, Potideam et Olynthum, invadit repente Atticam, et Elatea vi potitur. Tum demum eventu admoniti, Demosthenem cives sui vera praedixisse senserunt.

Clades Atheniensium apud Chaeroneam

[recensere | fontem recensere]

Continuo, excusso torpore, Athenienses societatem cum Thebanis et quibusdam aliis civitatibus ineunt, et exercitum adversus Philippum educunt. Athenienses sociique numero militum Macedonibus praestabant, sed Macedones virtute bellis indurata illis superiores erant. Itaque ingenti clade apud Chaeroneam Graeci affecti sunt. Non tamen pristinae gloriae immemores ceciderunt : nam loca, quad defendenda a ducibus acceperant, morientes corporibus texerunt. Philippus victoriam, ut barbarus, convivio celebravit ; neque ipsum puduit epulis accumbere in campo proelii dispositis. Narratur etiam vino ebrius per media hostium cadavera incessisse, gaudio exsultans et iocos cantusque proferens. Quo visu commotus unus e captivis Atheniensibus eum alloquens : "Rex", inquit, "fortuna tibi dedit Agamemnonis partes, tu Thersitae personam agis." Victor erubuit, et sui compos, Atheniensibus captivos gratis remisit, et corpora mortuorum sepelienda reddidit. Clades Chaeronensis Macedoniae iugum Graeciae imposuit. Nec ob illam cladem Athenienses Demostheni irati fuerunt sed eum ad mortuos pro patria publice laudandos et moenia sarcienda designarunt[2]. Philippo anno 336 interfecto, successit filius Alexander Magnus, cui Magni cognonem datum est propter rerum gestarum gloriam. Alexander maxima celeritate in Graeciam properat, Thebas funditus evertit, excepta una Pindari poetae domo, Atheniensibus veniam concedit, et Graeciam Antipatro uni ex amicis regendam committit.

Post Chaeroneam Demosthenes timidior factus est quam nonnulli e suis amicis, Hyperides et Lycurgus in primis qui multo bellicosiores erant. Ita Hyperides in oratione quam adhuc legere possumus Demosthenem accusat quod Thebas anno 335 a.C.n. deseruisset[3] et quod anno 324 a.C.n. cum Harpalo satrapa societatem contra Alexandrum facere noluisset[4]ː qua de causa ei amicitiam suam renuntiabat[5]. Nam ille Harpalus iram Alexandri fugiens cum mercennariorum exercitu et 5000 talentis argenti Athenas supplex venerat. Demosthenes militibus introitum recusavit quos in litore Peloponnesiaco exposuerunt. Cum vero Harpalus cum 700 talentis redisset atque oratores emere conaretur, Demosthenes Macedonum iram metuens eum adprehendi iussit et pecuniam in Acropoli custodiendam collocavit[6]. Mox tamen corruptis custodibus Harpalus evasit nec plus quam dimidia pecunia in loco remanebat. Suspiciones sese in Demosthenem converterunt qui innocentiae probandae gratia Areopago sponte sua mandavit ut rem quaererent[7]. Aeropagitae re per sex menses quaesita inter sontes et Demosthenem designarunt[8] cui anno 323 iudices dati sunt. Inter accusatores fuerunt Dinarchus et Hyperides quorum orationes legere possumus. Damnatus quinquaginta talentorum multa orator in exsilium profectus est. Mox tamen cum Alexandro mortuo bellum cum Macedonibus redintegraretur, ab ipso populo revocatus est et una cum Hyperide bello Lamiaco operam dedit[9].

De Demosthenis exitu

[recensere | fontem recensere]

Sed postquam, Asia subacta, terrarum orbem victoriis et fama sui nominis implevit, obiit Alexander ille Magnus. Audita Alexandri morte, bellum redintegrant, concitante Demosthene, Graeciae civitates adversus Antipatrum coniuratae. Antipater autem ex urbe Lamia, in qua obsidebatur, erupit incolumis, et Macedoniam petiit; tum Graecorum copiae dilapsae sunt. Demosthenes, ratus Athenis nullum sibi iam tutum fore domicilium, confugit in insulam Calauriam, ubi adventu satellitum Antipatri perturbatus, in templo Neptuni asylum quaesivit. Militibus delubrum ingressis, nobilis exsul venenum hausit in stylo inclusum, et, capite obvelato, ante Dei simulacrum cecidit. Hic fuit exitus summi oratoris, et viri patriae amantissimi: una cum Demosthene periit ipsa Graeciae libertas. Haud multo post Phocio, multitudinis odio damnatus capite, annum octogesimum agens, ad mortem ductus fuit. Iamiam moriturus, ad filium qui aderat conversus : "Ego", inquit, "tibi fili, praecipio ne quid Atheniensibus male velis ob huius rei memoriam."


Fontes antiqui

[recensere | fontem recensere]
  • Mervin R. Dilts (ed.): Demosthenis orationes. Tom. I-IV. Oxonii 2002-2009.
  • Collection des Universités de Franceː Octave Navarre, P. Orsini, Georges Mathieu, Plaidoyers politiques. I-IV, Les Belles Lettres, 1945-59. Quattuor volumina.
    • Maurice Croisetː Harangues I-II, Les Belles Lettres, 1924-5. Duo volumina.
    • Louis Gernet, Plaidoyers civils I-IV, Les Belles Lettres, 1954-60. Quattuor volumina.

Plura legere si cupis

[recensere | fontem recensere]
  1. Quod ei obiciebat Aeschines (De falsa legatione 23) tamquam venalitatis indicium. Cf Contra Timarchum 94 et Contra Ctesiphontem 173.
  2. Oratio de Corona
  3. Contra Demosthenem, Fragmentum IV.17
  4. Contra Demosthenem, Fragmentum IV.18
  5. Contra Demosthenem, Fragmentum V.21.
  6. Dinarchus, Contra Demosthenem 89.
  7. Dinarchus, Contra Demosthenem 61
  8. Dinarchus, Contra Demosthenem 3-6. Oratio ne Harpalus Macedonibus traderetur suadens sub nomine Demosthenis circumferebatur quam Dionysius Halicarnasseus (Demosthenes 57.3) apocrypham iudicabat.
  9. Diodorus Siculus, Bibliotheca historica 17.108.4-8. Plutarchus, Vita Phocionis 21-22 et Vita Demosthenis 25-6. A. Cartault, De causa Harpalica, Lutetiae, 1881. Gaston Colin (1926).

Nexus interni

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Demosthenem spectant.
Lexica biographica:  Gran Enciclopèdia Catalana • Den store danske • Deutsche Biographie • Treccani • Store norske leksikon • Большая российская энциклопедия •