Febres haemorrhagicae
Appearance
(Redirectum de Febris haemorrhagica)
Febres haemorrhagicae sunt multiplex animalium et hominum morborum grex, in quibus febris et haemorrhagia ex infectione virali oriuntur. Quae effici possunt a quinque distinctis virorum RNA familiis: Arenaviridis, Filoviridis, Bunyaviridis, Flaviviridis, Rhabdoviridis. Proprietates omnium generum februm haemorrhagicarum sunt febris et sanguinis profusio, omnesque ad febrem ardentem, ictum circulatorium, et adeo mortem extendi possunt. Nonnulli actores febris haemorrhagicae morbos mites, sicut nephropathiam epidemicam Scandinavicam (unum ex Hantaviris), sed alii, sicut Ebolavirus zairense, morbos, qui vitam hominibus minantur, efficiunt.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- Viral Haemorrhagic Fever. The National Archives of United Kingdom (Public Health England).
- Viral Haemorrhagic Fevers. World Health Organization (Consociatio Nationum).
- Viral Hemorrhagic Fevers (VHFs) Virus Families. National Center for Emerging and Zoonotic Infectious Diseases (Centers for Disease Control and Prevention).