Ioannes Leussink
Ioannes (Theod.: Hans) Leussink (natus 2 Februarii 1912 oppido Schüttorf, mortuus 16 Februarii 2008 Carolsruhae) professor et vir publicus Germaniae fuit.
Iuventus et Munus
[recensere | fontem recensere]Leussink, postquam anno 1930 maturitatem adeptus est, Dresdae architecturae studebat et anno 1935 diploma accepit. Tum annis 1935 - 1937 Fribergae in universitate adlatus scientiae fuit. 1939 Monachium iit et Institutum Cuniculorum Aedificandorum ad annum 1946 rexit. Anno 1941 doctor promotus est. Annis 1946 - 1952 officium architecturae in oppido Schüttdorf et Assindiae administrabat. Ab anno 1954 professor in universitatem Carolsruhae vocatus est et annis 1958 - 1961 rector academiae technicae Carolsruhae fuit. Annis 1962 - 1969 sodalis consilii scientiarum Germaniae, ab anno 1965 eius praeses fuit.
Cursus honorum
[recensere | fontem recensere]22 Octobris 1969 Leussink a Gulielmo Brandt cancellario foederali Administer Foederalis Eruditionis et Scientiae nominatus est, quamquam nullius factionis sodalis erat. 15 Martii 1972 a magistratu se recessit, quod sine auctoritate factionis consilia sua adipisci non potuit.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]
Administri rerum Atomarum Administri Eruditionis et Scientiae | |
Gulielmus Brandt (SPD) | Gualterus Scheel (FDP) | Ioannes-Theodericus Genscher (FDP) | Gerhardus Jahn (SPD) | Alexander Möller (SPD) | Carolus Schiller (SPD) | Helimutus Schmidt (SPD) | Iosephus Ertl (FDP) | Gualterus Arendt (SPD) | Georgius Leber (SPD) | Catharina Strobel (SPD) | Lauritius Lauritzen (SPD) | Egon Franke (SPD) | Ioannes Leussink (nullius factionis) | Nicolaus de Dohnanyi (SPD) | Horatius Ehmke (SPD) | Erhardus Eppler (SPD) | | |