Opus Mariae
Haec commentatio nondum stipula est. Oportet intra tres menses paginam corrigere. Etiam minimis paginis Vicipaedianis habendus est:
|
Opus Mariae est societas generis religiosi a Clara Lubich, muliere Italica, anno 1943 inter catholicos condita, quae etiam extra fines Ecclesiae Catholicae necnon quidem extra Christianitatis saepta sese extendit et in plus quam CLXXX civitatibus in praesenti operatur ad unitatem ac caritatem inter homines in variis hominum societatis provinciis atque gradibus fovendam per dialogum quoque inter religiones. Talem unitatem in caritate opus divinum potius quam humanum Operis Mariae sodales credunt nihilominus esse. Opus Mariae etiam paupertati in orbe terrarum minuendae operam dat per oeconomiam quandam communionis, quam sodales Operis vocant.
Maximi Operis Mariae conventus, quotannis per nonnullos dies habiti, Mariapoles appellantur.
Opus Mariae ut "Movimento dei focolari" (Latine motus focorum, quoniam "foci" velut "cellulae" consociationis habentur) Italice est notius.