Oratorium divini amoris
Oratorium divini amoris[1] motio reformatoria Catholica fuit, quod in aula Leonis X conditum est.
In membris fuerunt e.g. Caietanus Thienaeus, Ioannes Petrus Carafa et Iacobus Sadoletus. Paucos annos post sodales quidam Ordinem Theatinorum fundaverunt.
Historia
[recensere | fontem recensere]Radices Genua fuerunt: advocatus Hector Vernazza, pater nonnae mysticae Baptistinae Vernazza, partes graves in historia huius oratorii egit una cum tribus Genuensibus civibus (Ioanne Salvago, Nicolo Grimaldi et Benedicto Lomellino). Inspirationes dedit et Catharina Fiesci Adorno (sive: Catharina Genuensis).
Anno 1497 Vernazza sodalitatem manutergialem (Compagnia del Mandiletto) condiderat, a qua eleemosynae pro pauperibus collectae sunt. Anno 1499 valetudinarium infirmorum moribundorum (Societas reductus incurabilium) advenit, generis sui primum in tota Italia. Id senatus Genuensis die 27 Novembris 1500 approbavit et papae Iulius II et Leo X officialiter laudaverunt.
Oratorium Romanum annis aliquando inter annos 1514 et 1517 erectum est, ubi et laici et clerici in Fano Sanctorum Silvestris et Dorotheae convenire solebant ad colloquium de ecclesia reformanda. Genuae autem aditus nobilibus reservatus erat. Papa Leo X numerum participum in laicos XXVI et clericos IV reduxit die 24 Martii 1514. In regulis ordo strictus stipulatus est de precibus fundendis, de caritate agenda, de confessione danda, de captivis visitandis, de orbis curandis, de infirmis consolandis, de communione recipienda. Ut actus Christiani in omnibus classibus quam maxime frugifer essent, res istae clementes utpote in secreto actae sunt. Anno 1527, post Direptionem Romanam, oratorium abolitum est, cuius spiritus autem in nosocomiis porro colebatur.
Notae
[recensere | fontem recensere]Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Arnold Hauser: Sozialgeschichte der Kunst und Literatur. 43. Ausgabe. C. H. Beck, Monaci 1990, ISBN 3-406-02515-3, p. 396
- Hermann Hettner: Italienische Studien. Zur Geschichte der Renaissance. Vieweg, Brunsvici 1879, p. 244
- A. Cistellini: Figure della riforma pretridentina, Brixiae 1948
- P. Paschini: La beneficenza in Italia e le compagnie del divino amore, Romae 1925