Jump to content

Sermo vulgaris Latinus

E Vicipaedia
-2 Latinitas huius rei dubia est. Corrige si potes. Vide {{latinitas}}.
Sermo vulgaris Latinus
Taxinomia: lingua Indoeuropaea e familia Italica
Status: status popularis linguae Latinae
Sigla: 1 —, 2 —, 3
Usus
Aevum: saec. 2 a.C.n. – 8 p.C.n.
Situs: Roma et Imperium Romanum
Litterae: Litterae vulgares Latinae
Scriptura: Abecedarium Latinum
Familiae linguisticae coloribus Vicipaediae pictae
Familiae linguisticae coloribus Vicipaediae pictae

Familiae linguisticae coloribus Vicipaedicis pictae

Sermo vulgaris et Lingua Latina antiqua inter se differebant.
Evolutio generum in Vulgari Latino

Sermo vulgaris Latinus,[1][2] vel plebeius sermo,[3] est sermo cottidianus[4] et quaelibet ex humilioribus linguae Latinae dialectis et sociolectis ex quibus linguae Romanicae evolutae sunt. Distinctio ab auctoribus saeculi I a.C.n. recognita est.[5] Huic sermoni, quia noncanonicus erat, non fuit orthographia regularis. Omnia Reipublicae Imperiique Romani opera litteris scripta sermone classico utebantur, perpaucis operibus exceptis, insigniter partibus Satyricon Petronii Arbitri.

Quid fuit sermo vulgaris?

[recensere | fontem recensere]

Latina vulgaris est lingua sermonis plebis vel ordine inferiore societatis vetere Romae vel Latio. In epistulis ad amicos suos, Cicero quidem in sermone cottidiano loqui solebat. Rudium ordo vel ineruditus vulgus classica tamquam minime intellegeret et loqueretur simpliciore varietate latinae minus tenens regulas et accipiens novas elementa. Haec haud classica qua exculta ad linguas Romanicas (Francogallica, Hispanica, Italica, Lusitanica, Dracoromanica) quia quamvis auctoritas sit classica, genuina locuta lingua fuit vulgaris. Opus maximi momenti fuit Biblia Vulgata reddita ex Sancto Hieronymo. Optio suo fuit de industria; Adipisci voluit plebes publicumque.[6] Notandum est vulgaris verbum popularis significat: non est sermo obscaenus.

Exemplum de Hispania, saeculo decimo, textus vulgo Cartularios de Valpuesta nominatus, quod in vico Vallis Composita (vulgo Valpuesta), regione Castella inveniuntur:

in loco que vocitant Elzeto cum fueros de totas nostras absque aliquis vis causa, id est, de illa costegera de Valle Conposita usque ad illa vinea de Val Sorazanes et deinde ad illo plano de Elzeto et ad Sancta Maria de Vallelio usque ad illa senra de Pobalias, absque mea portione, ubi potuerimus invenire, et de illas custodias, de illas vineas de alios omnes que sunt de alios locos, et omnes que sunt nominatos de Elzeto, senites et iubines, viriis atque feminis, posuimus inter nos fuero que nos fratres poniamus custodiero de Sancta Maria de Valle Conpossita.

Primus textus in primitiva lingua Romanica

[recensere | fontem recensere]

Anno 813, presbyteres iussi sunt praedicare rustica lingua Romanica (sermone vulgari), aut lingua Theodisca antiqua, quod populus communis iam non intelligebat linguam antiquam Ciceronis. Post unam generationem, sacramenta Stratisburgensia (sive "Argentariae") inter Carolum II et Ludovicum II iurata sunt atque notata sunt lingua cum latina iam inter se differente:

Pro Deo amur et pro christian poblo et nostro commun salvament, d'ist di in avant, in quant Deus savir et podir me dunat, si salvarai eo cist meon fradre Karlo et in ajudha et in cadhuna cosa, si cum om per dreit son fradra salvar dift, in o quid il me altresi fazet, et ab Ludher nul plaid numquam prindrai, qui, meon vol, cist meon fradre Karle in damno sit.

Haec lingua non iam erat sermo vulgaris, sed lingua prisca Francogallica quae scilicet e sermone vulgari venerat. Sermone vulgari hic textus ita dictus esset:

Pro Deu(m) amore(m) et pro christianu(m) populu(m) et nostro commune(m) salvamentu(m), de istu(m) die(m) in ab ante, in quantu(m) Deus sapere et potere mihi dat, sic salvare(h)a(b)eo ecc'istu(m) meum fratre(m) Carolu(m), et in aiuta et in cata-una causa, sic quomo(do) (h)omo per directu(m) suum fratre(m) saluare debet, in (h)oc quo illoe mi(hi) alteru(m) sic faciat, et apu(d) Lothar(m) nullu(m) placitu(m) nunquam prendere(h)a(b)eo quod meum volu(m) ecc'istu(m) meu(m) fratre(m) Carolu(m) in damno sit.

Hic textus iam comprehenditur a locutoribus linguae latinae antiquae. Latine antiqua, ita dicitur:

Per Dei amorem et per christiani populi et nostram communem salutem, ab hac die, quantum Deus scire et posse mihi dat, servabo hunc meum fratrem Carolum, et ope mea et in quacumque re, ut quilibet fratrem suum servare iure debet, dummodo mihi idem faciat, et cum Lothario nullam umquam pactionem faciam, quae mea voluntate huic meo fratri Carolo damno sit.

Hoc texto vidimus differentias inter sermonem vulgarem et linguam antiquam:

  • Sermone vulgari, casus novus, obliquus appellatus, utebatur in loco aliorum casuum. Obliquus fuit accusativus sine terminatione m. Litterae inter parenthesibus scriptae iam non dicebantur: Non dicebatur "per dei amorem", nisi "per deu amore".
  • Verba quae non terminabantur in -re, sicut esse et composita sua, velle ac composita sua, atque omnia deponentia terminationem in -re prehenderunt: Non dicebatur "velle" nisi "volere", non dicebatur "esse" nisi "essere", neque dicebatur "posse" nisi "potere".
  • Tempus futurum disparuit. Haec ita sint quia "b" dicebatur sicut "v" ut tempus futurum sicut tempus perfectum audiebatur (amavit/amabit).

De Vocalibus

[recensere | fontem recensere]

Erant multae permutationes vocalium. Prima mutatio erat syncope, quod significat iacturam vocalis intra verbum. Confer haec exempla ex Appendice Probi: Verbum speclum ab speculum et anglus ab angulus et ita porro.[7]

Diphthongi ‘ae’ fit ‘e’, et ‘oe’ ‘e’, et ‘au’ ‘o.’

Vocales longae et breves non distinguuntur.

De Consonante

[recensere | fontem recensere]

Mutationes consonantis iam apparuerunt in inscriptionibus caelatis. Littera H erat difficilis quia sonus [h] non erat conspicuus in elocutione Latina , ut in exmplis: omo ab homo et ora ab hora et cetera. Ultima –m autem idem fatum habuit. iactura litterae ultimae m, declinationem maxime adfecit. Quam rem, re vera, omne Romanicum nomen et adiectivum ab Lingua Latina demonstraverunt.

In inscriptionibus, possumus videre vocabula, quae ex litteris sp- sive st- incipiunt, littera e praeposita adaugeri. Haec mutatio praecipue in Linguis Hispanica et Francogallica praebetur.

Mutatio litteraum l et r: Si duae r vel duae l in eodem verbo occurrunt, altera aliquando mutata est in alios sonos per modum, cui nomen est dissimilatio:

  • Lingua Latina arborem > Lingua Italica albero, cum dissimilatione prioris littera r;
  • Lingua Latina peregrinum > Vulgaris Latina pelegrinum > Italica pellegrino, Lingua Francogallica peligrin.

De Latina locuta

[recensere | fontem recensere]

Quomodo locutam Latinam, vulgarem classicamque, sonabat, recte nescimus, quia paene omnes litterae Romanae in lingua Latina classica erant.[8] Sed imaginem eius accipere potes comoediis Romanis.[8] Hic est aliquid a Plauto:[8]

CLEOSTRATA : Myrrhina, salve.

MYRRHINA : Salve mecastor: sed quid tu's tristis, amabo?

CLEOSTRATA : Ita solent omnes quae sunt male nuptae: Domi et foris aegre quod sit satis semper est. Nam ego ibam ad te.

MYRRHINA : Et pol ego istuc ad te. Sed quid est, quod tuo nunc animo aegre'st? Nam quod tibi'st aegre, idem mihi'st dividiae.

Has sententias difficiliter nobis intelligere sint, atque difficiliter linguis aliis transferre, quia metaphores adhibentur.[8] Etiam nota verba quae simul ponita sunt: "tu's" = tu es, "aegre'st" = aegre est, "tibi'st" = tibi est, et "mihi'st" = mihi est.[8] Verbum "pol" est maledictum mite, significat "apud Pollucem".[8]

Fontes sermonis vulgaris Latini

[recensere | fontem recensere]
Historia Linguae Latinae
tempore certo usque
ad saeculum 2/1 a.C.n.
saeculum 2/1 a.C.n. usque
ad saeculum 1 p.C.n.
saeculum 1 usque
ad saeculum 8
saeculum 9 usque
ad saeculum 14
saeculum 14 usque
ad saeculum 17
saeculum 17 usque
ad hodie
Lingua Latina archaica Lingua Latina classica
sive aurea
Lingua Latina postclassica
sive argentea
Lingua Latina
mediaevalis
Lingua Latina humanistica Lingua Neolatina
Sermo vulgaris Linguae Romanicae (Dacoromanica, Francogallica, Hispanica, Italiana, Lusitanica, etc.)
  1. Vide titulum operis Gerhardi Rohlfs, Sermo vulgaris Latinus: Vulgarlateinisches Lesebuch (Max Niemeyer Verlag, 1956).
  2. "Vulgare Latinum" possumus. Confer: "Nos vero iudicium relinquentes in hoc et tractatum nostrum ad vulgare lati[n]um retrahentes, et receptas in se variationes dicere nec non illas invicem comparare conemur"; "Hoc autem vulgare quod illustre, cardinale, aulicum et curiale ostensum est, dicimus esse illud quod vulgare lati[n]um appellatur" (Dantis Alagherii De vulgari eloquentia 1.10.5; 1.19.1. Textus); sed Dantes de sermonibus Italiae mediaevalis disserit.
  3. Cicero, Epistulae ad familiares, 9.21.1.
  4. Anglice: colloquial Latin. Rebecca Posner, The Romance Languages (Cantabrigiae et Novi Eboraci: Cambridge University Press, 1996).
  5. Vide adtenuatum genus, "id quod ad infimum et cottidianum sermonem demissum est" (Rhetorica ad Herennium, 4.14. + "In Atellanis licet animadvertere rusticos dicere se adduxisse pro scorto pelliculam" (Varro, De lingua Latina 7.84).
  6. Teach Yourself Complete Latin by Gavin Betts.p.7
  7. Appendix Probi
  8. 8.0 8.1 8.2 8.3 8.4 8.5 Thorus Janson. Latin - Kulturen, historien, språket. Wahlström & Widstrand. Anno 2009. ISBN 978-91-46-20428-2.

Nexus interni

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]

Libri generales

[recensere | fontem recensere]
  • Allen, W. Sidney (2003). Vox Latina: A Guide to the Pronunciation of Classical Latin (2nd ed.). Cambridge: Cambridge University Press. ISBN 0-521-37936-9 
  • Boyd-Bowman (1980). From Latin to Romance in Sound Charts. Washington DC: Georgetown University Press 
  • Diez, Friedrich (1882). Grammatik der romanischen Sprachen (5 Auflage ed.). Bonn: E. Weber 
  • Grandgent, C.H. (1907). An Introduction to Vulgar Latin. Boston: D.C. Heath 
  • Harrington, K. P.; Pucci, J.; Elliott, A. G. (1997). Medieval Latin (2nd ed.). University of Chicago Press. ISBN 0-226-31712-9 
  • Herman, József; Wright, Roger (Translator) (2000). Vulgar Latin. University Park: Pennsylvania State University Press. ISBN 0-271-02001-6 
  • Meyer, Paul (1906). "Beginnings and Progress of Romance Philology". In Rogers, Howard J.. Congress of Arts and Sciences: Universal Exposition, St. Louis, 1904. Volume III. Boston and New York: Houghton, Mifflin and Company. pp. 237–255 
  • Palmer, L. R. (1988) [1954]. The Latin Language. University of Oklahoma. ISBN 0-8061-2136-X 
  • Pulgram, Ernst (1950). "Spoken and Written Latin". Language 26 (4): 458–466 
  • Sihler, A. L. (1995). New Comparative Grammar of Greek and Latin. Oxford: Oxford University Press. ISBN 0-19-508345-8 
  • Guilelmus Suess, De ... Trimalchionis Cenae sermone vulgari. Dorpat, 1926 (Acta et commentationes Universitatis Tartuensis (Dorpatensis) B vol. 9 no. 4)
  • Tucker, T. G. (1985) [1931]. Etymological Dictionary of Latin. Ares Publishers. ISBN 0-89005-172-0 
  • Väänänen, Veikko (1981). Introduction au latin vulgaire. Troisième édition revue et augmentée. Paris: Klincksieck. ISBN 2-252-02360-0 
  • Vincent, Nigel (1990). "Latin". In Harris, M.; Vincent, N.. The Romance Languages. Oxford University Press. ISBN 0-19-520829-3 
  • von Wartburg, Walther; Chambon, Jean-Pierre (1928-). Französisches Etymologisches Wörterbuch: eine Darstellung des galloromanischen Sprachschatzes. Bonn: F. Klopp 

Transitiones ad linguas Romanas

[recensere | fontem recensere]

Ad Francicam

[recensere | fontem recensere]
  • Kibler, William W. (1984). An Introduction to Old French. New York: Modern Language Association of America 
  • Pope, Mildred K. (1934). From Latin to Modern French with Especial Consideration of Anglo-Norman Phonology and Morphology. Manchester: Manchester University Press 
  • Price, Glanville (1998). The French language: present and past (Revised ed.). London: Grant and Cutler 

Ad Italianam

[recensere | fontem recensere]
  • Maiden, Martin (1996). A Linguistic History of Italian. New York: Longman 

Ad Hispanicam

[recensere | fontem recensere]
  • Penny, Ralph (2002). A History of the Spanish Language. Cambridge: Cambridge University Press 
  • Pharies, David A. (2007). A Brief History of the Spanish Language. Chicago: University of Chicago Press 
  • Pountain, Christopher J. (2000). A History of the Spanish Language Through Texts. London: Routledge 

Ad Lusitaniam

[recensere | fontem recensere]
  • Williams, Edwin B. (1968). From Latin to Portuguese: Historical Phonology and Morphology of the Portuguese Language. Philadelphia: University of Pennsylvania Press 

Ad Occitanam

[recensere | fontem recensere]
  • Paden, William D. (1998). An Introduction to Old Occitan. New York: Modern Language Association of America