Jump to content

Lucius Cornelius Sulla

E Vicipaedia
(Redirectum de Sylla)

Haec commentatio vicificanda est ut rationibus qualitatis propositis obtemperet.

Quapropter rogamus ut corrigas, praecipue introductionem, formam, nexusque extra et intra Vicipaediam.

Lucius Cornelius Sulla Felix
"L SVLL IMPER ITERVM". Nummus militaris 84/83 a.C.n. Sullam bis imperatorem acclamatum commemorat.
"SVLLA CO(N)S(VL)". Denarius a nepote Quinto Pompeio Rufo, triumviro monetali circa 54 a.C.n. percussus, caput "Sullae consulis" fingens
"FAVSTVS / FELIX". Denarius a filio Fausto Sylla, triumviro monetali circa 56 a.C.n. percussus, Iugurtham victum ad pedes Sullae Felicis fingens

Lucius Cornelius Sulla (natus 138134 a.C.n.; mortuus 78 a.C.n. in Campania), e gente Cornelia ortus, fuit dictator rei publicae Romanae. Cognomine ᾿Επαφρόδιτος "Epaphroditus" in Graecia usus est; Romae anno 81 a.C.n., triumpho nuper acto, cognomen "Felicem"[1] reclamavit.

Sulla, patricio genere natus, bello Iugurthino quaestor Marii fuit. Vitam antea ludo, vino, libidineque inquinatam duxerat; quapropter Marius moleste tulit quod, sibi gravissimum bellum gerenti, tam delicatus quaestor sorte obtigisset eiusdem, tamen, postquam in Africam venit, virtus enituit. Familia Sullae erat pauper. Quarta uxor Sullae erat Caecilia Metella. Bello Cimbrico legatus consulis bonam operam navavit. Consul ipse deinde factus, pulso in exsilium Mario, adversus Mithridatem profectus est; ac primum illius regis praefectos duobus proeliis profligavit; dein transgressus in Asiam, Mithridatem ipsum fudit, et oppressisset, nisi adversus Marium festinans, qualemcumque pacem maluisset componere. Mithridatem tamen pecunia multavit; Asia aliisque provinciis quas occupaverat decedere coegit, eumque paternis finibus contentum esse iussit.

Sulla propter motus urbanos cum victore exercitu Romam properavit. Eos qui Mario favebant omnes superavit: nihil illa victoria fuit crudelius. Sulla dictator creatus novo et inaudito exemplo tabulam proscriptionis proposuit, qua nomina eorum qui occidendi essent continebantur: cumque omnium esset orta indignatio, postridie plura etiam adiecit nomina. sulla erat primus dictator, post bellum punicum secundum. Ingens caesorum fuit multitudo. Saevitiae causam avaritia etiam praebuit, multoque plures propter divitias, quam propter odium victoris necati sunt. Civis quidam innoxius, cui fundus in agro Albano erat, legens proscriptorum nomina, se quoque adscriptum vidit: "Vae, inquit, misero mihi; me fundus Albanus persequitur!" Neque longe progressus, a quodam agnitus et percussus est.

Depulsis prostratisque inimicorum partibus, Sulla Felicem se edicto appellavit: cumque eius uxor geminos eodem partu tunc edidisset, puerum Faustum puellamque Faustam nominari voluit. Tum repente, contra omnium expectationem, dictaturam deposuit, dimissisque lictoribus, diu in foro deambulavit. Stupebat populus eum privatum videns cuius modo tam formidolosa fuerat potestas: quodque non minus mirandum fuit, sua ei privato non solum salus, sed etiam dignitas constitit, qui cives innumeros occiderat. Unus tantum fuit adolescens qui auderet queri, et recedentem usque ad fores domus maledictis incessere. Cuius iniurias Sulla patienti animo tulit; sed domum ingrediens dixit: "Hic adolescens efficiet ne quis posthac tale imperium deponat." Sulla vincente, dictator factus est.

Sulla deinde in villam profectus, rusticari et venando vitam ducere coepit. Ibi morbe pediculari correptus anno 78 a.C.n. interiit, vir ingentis animi, cupidus voluptatum, sed gloriae cupidior; litteris Graecis atque Latinis eruditus, et virorum litteratorum adeo amans, ut sedulitatem etiam mali cuiusdam poetae aliquo praemio dignam duxerit: nam cum ille epigramma ipsi obtulisset, iussit Sulla praemium ei statim dari, ea tamen lege ne quid postea scriberet. Ante victoriam laudandus, in eis vero quae secuta sunt nunquam satis vituperandus: urbem enim et Italiam civium sanguine inundavit. Non solum in vivos saeviit, sed ne mortuis quidem pepercit; nam Marii, cuius, etsi postea inimicus, aliquando tamen quaestor fuerat, erutos cineres in flumen proiecit. Qua crudelitate rerum praeclare gestarum gloriam corrupit.

Nexus interni

  1. Cui nomen “Felix” erat quia putavit se esse felicem.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
  • Marius et Sulla (Anglice)
  • Imago Sullae

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Holger Behr: Die Selbstdarstellung Sullas. Ein aristokratischer Politiker zwischen persönlichem Führungsanspruch und Standessolidarität. Lang, Francoforti ad Moenum 1993, ISBN 3-631-45692-1 (Europäische Hochschulschriften Reihe 3, Geschichte und ihre Hilfswissenschaften 539)
  • Hieronymus Carcopino, Sylla ou la monarchie manquée. Lutetiae, 1931; 2a ed., 1942
  • Karl Christ: Sulla. Eine römische Karriere. Beck, Monachii 2002, ISBN 3-406-49285-1 (Rezension).
  • Hermannus Diehl: Sulla und seine Zeit im Urteil Ciceros. Olms-Weidmann, Hildesiae et alicubi 1988, ISBN 3-487-09110-0 (Beiträge zur Altertumswissenschaft 7)
  • Ursula Hackl: Senat und Magistratur in Rom von der Mitte des 2. Jahrhunderts v. Chr. bis zur Diktatur Sullas. Lassleben, Kalmundae 1982, ISBN 3-7847-4009-X (Regensburger historische Forschungen 9)
  • Theodora Hantos: Res publica constituta. Die Verfassung des Dictators Sulla. Steiner, Stutgardii 1988, ISBN 3-515-04617-8, (Hermes Einzelschriften, 50)
  • François Hinard, Sylla. Lutetiae: Fayard, 1985
  • Federico Santangelo: Sulla, the elites and the Empire. A study of Roman policies in Italy and the Greek East. Brill, Lugdunii et alicubi. 2007, ISBN 978-90-04-16386-7. (Impact of Empire 8)
  • Arthurus Keaveney: Sulla. The Last Republican. Croom Helm, Londinii 1982, ISBN 0-7099-1507-1. Etiam: 2. editio. Routledge, Londinii et alicubi 2005, ISBN 978-0-415-33660-4
  • Wolfram Letzner: Lucius Cornelius Sulla. Versuch einer Biographie. Lit, Münster u. a. 2000, ISBN 3-8258-5041-2 (Schriften zur Geschichte des Altertums 1)
  • J. Schamp, "La mort en fleurs. Considérations sur la maladie « pédiculaire » de Sylla" in L'antiquité classique vol. 60, 1991, p. 139 ff.
  • Ioannes Volkmann: Sullas Marsch auf Rom. Der Verfall der römischen Republik. Oldenbourg, Monachii 1958 (Janus-Bücher 9). Reimpressum: Wissenschaftliche Buchgesellschaft, Darmstadii 1969

Haec pagina textum incorporat ex opere abbatis C. F. Lhomond De viris illustribus urbis Romae, 1779.


Antecessores:
Gnaeus Pompeius Strabo et Lucius Porcius Cato
Consul
88 a.C.n.
cum
Quinto Pompeio Rufo
Successores:
Lucius Cornelius Cinna I et Gnaeus Octavius
Antecessores:
Gnaeus Cornelius Dolabella et Marcus Tullius Decula
Consul
80 a.C.n.
cum
Quinto Caecilio Metello Pio
Successores:
Appius Claudius Pulcher et Publius Servilius Vatia