Jump to content

Theocritus

Latinitas bona
E Vicipaedia
Vide etiam paginam fere homonymam: Theocritus Chius.

Theocritus (Graece Θεόκριτος) fuit poeta Graecus, natus Sicilia in insula post mortem Alexandri Magni (saeculo III a.C.n.). Materia eius carminum lata est a vita pastorum et a moribus rusticis; igitur hoc poeticum genus bucolicum nominatur. Graece scripsit Dorice. Vergilius, diligens Theocriti lector, eum imitatur in libris bucolicis.

Pauca scimus de vita eius sed nonnulla suis e scriptis inferimus. Natus est probabiliter Syracusis et diu insulam Coum habitavit ab Hierone Syracusarum tyranno protectus et a Ptolemaeo II Philadelpho in Alexandria, ubi habitavit et Callimachum cognovit. Dramaticam poesin pulcherrime miscuit lyricae in idyllis circiter triginta, quae carmina sunt cum dialogis inter pastores bubulcosque amoris narrantes aegritudines in medio irrealis amoenissimorum locorum Arcadiae. Hoc genus lingua Graeca Dorica βουκολικἁ ἀοιδά, i. e. carmen postorale, ipse nominavit,[1], unde vox ad bucolicum genus designandum nobis venit. Epigrammata quoque scripsit.

Bucolicum continuaverunt genus Moschus Syracusanus et Bion Smyrnaeus. Longus imitatus est rem bucolicam in fabula titulo Daphnis et Chloe et Vergilius in Bucolicis sive Eclogis. Et temporibus Neronis poetae bucolici floruerunt et posteriorum et medioaevalium temporum nota sunt carmina bucolica quorundam poetarum, e. g. Marci Aurelii Nemesiani (Bucolica vel Eclogae), Severi Sancti Endelchii (De mortibus boum), Modoini (Eclogae), carmen dictum carmen bucolicum Gaddianum (e codice Gadianum enim excerptum est). Petrarca Vergilium sequens carmen bucolicum scripsit. Etiam Ioannes Boccaccius et Iacobus Sannazarus, Reortús auctores, genus coluerunt bucolicum in fabulis. Theocritica in Francia edidit convertitque Leo Renier.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]

Adnotationes

[recensere | fontem recensere]
  1. Theocritus, Carmen 1.64.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
Editiones et versiones operum
Philologica et historica
  • Joan B. Burton, Theocritus's Urban Mimes: mobility, gender, and patronage. Berkeleiae: University of California Press, 1995. ISBN 0-520-08858-1 Recensio in BMCR
  • M. A. Harder, R. F. Regtuit, G. C. Wakker, edd., Theocritus. Groningae, 1996
  • Richard Hunter, Theocritus and the archaeology of Greek poetry.Cantabrigiae: Cambridge University Press, 1996. ISBN 0-521-56040-3
  • K. Lembach, Die Pflanzen bei Theokrit. Heidelbergae, 1970
  • Peter Levi, "People in a landscape: Theokritos" in Hellenistic history and culture ed. P. Green (Berkeley: University of California Press, 1993) pp. 111-137
  • O. Skutsch, "The Singing Matches in Virgil and in Theocritus" in Bulletin of the Institute of Classical Studies vol. 18 (1971) pp. 26-29
  • Susan A. Stephens, Seeing double: intercultural poetics in Ptolemaic Alexandria. Berkeley: University of California Press, 2003 ISBN 0-520-22973-8 Paginae selectae