Jump to content

Xerographia

E Vicipaedia
Ernestus Ludovicus Kirchner, Selbstkontrolle 1928

Xerographia[1] (Francogallice: pastel) technica pictoria quaedam est, ubi pigmenta in materia aliqua (e.g. in charta, charta densata, linteo albo) componuntur.

Ita facultates omnes delinandi cum facultatibus pingendi miscentur. Adhibentur aut pigmenta pura aut creta e stilis rotundis angularibusve aut stylographa specialia. Etymologia e verbo Italico pasta venit, quo conspersiones describuntur.

Adhaerent pigmenta in charta modum in tenerum itaque generatim prudentissime agendum est. Colores in tabulis pulvereis ponuntur et digitis penicillisve confunduntur. Ut res haereat fundamentum durum esse oportet: eo papyri multicolores specialiter adaptati sunt. Xerographici colores in chartis optime commiscentur et transitus varii atque minimi inter colores produci possint. Necesse est ne ulla tabula nimium spissa sit aequitatis inter colores conservandae caussa. Cum instrumento speciali pigmentorum mora in loco servetur, imagines saepe vitro teguntur. Cretae xerographicae digitorum subactionem postulant quae ad libitum etiam saetis perficiatur. Praeter mollitiem tabularem fieri potest crusta densior quoque spatulis adhibitis. Persaepe id genus una cum aliis picturarum rationibus uteris (e.g. tempera, gouache, coloribus acrylicis).

Si autem de olearia xerographia agitur pigmenta ceris mineralibus, ceris apium sive oleo papaveris necnon coniunctiva substantia tinguntur, ut etiam in charta erasa poni possint. Incommodo autem sunt mixtiones difficiliores et solutio in aqua impedita.

Cretarum xerographicarum usus usque ad saeculum XV redit. In initio nigrum, album, rubrum tantummodo ad dispositionem erant. Michael Angelus Bonarotius et Raphael Sanctius Urbinas cretas xerographicas adhibebant res adumbratum. Xerographiae tempus aureum saeculis XVII et XVIII erat, quo technica citata praesertim in effigie conficienda florebat: namque faciae velluto atque languore affabre reddi potuerunt - et possunt. Inter pictrices mentionis dignissimae sint Rosalba Carriera Venetiis oriunda et Elisabetha Vigée-Lebrun Francogalla quae mulier tota in Europa nota. Rationem istam vere fascinantem adhibebant insuper Iosephus Vivien, Mauritius Quentin de La Tour, Ioannes Stephanus Liotard, Ioannes Simeon Chardin, Edgarus Degas, Eduardus Manet, Odilon Redon, Paulus Picasso et Alfredus Hrdlicka.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Ludorf, Heinz: Pastelle – Landschaften und Blumen. EULEN Verlag, Friburgi Brisgoviae 1991, ISBN 3-89102-195-X
  • Gabriele Balitzki: Pastellmalerei. Englisch Verlag, Aquis Mattiacis 2002, ISBN 978-3-8241-1102-2
  1. Christian Helfer: Lexicon auxiliare, editio altera, Saraviponti 1991, p. 309

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Xerographiam spectant.