Publius Cornelius Lentulus Spinther
Obitus: 47 a.C.n.; Pharsalus
Patria: Roma antiqua
Familia
Coniunx: Caecilia Metella
Proles: Publius Cornelius Lentulus Spinther
Familia: Cornelii Lentuli
Publius Cornelius Lentulus Spinther, mortuus ca. 48 a.C.n., fuit senator Romanus qui consulatum anno 57 a.C.n. cum Metello Nepote gessit. Amicus Ciceronis erat cui reditum in patriam praestitit[1]. In bello civili Pompeium secutus est
De cognomine et familia
[recensere | fontem recensere]Patricia et nobilissima Corneliorum gente ortus, Publius Lentulus Spinther cognominatus est ob vultus similitudinem cum histrione tum omnibus noto : multi enim Cornelii Lentuli tum erant et inter se cognominibus distingui necesse erat. Filius eiusdem nominis ei fuit qui augur[2] erat et inter coniuratos neci Caesaris interfuit vel saltem postea simulavit[3].
De cursu honorum
[recensere | fontem recensere]- 63 a.C.n. Aedilis curulis. Opem Ciceroni tulit in coniuratione Catilinae opprimenda ; mense decembri postquam Lentulus praetor adprehensus est, Spintheri, cognato eius, in custodiam traditus est[4]
- 60 a.C.n. Praetor.
- 59 a.C.n. Propraetor in Hispania Citeriore[5]
- 57 a.C.n. Consul. Ut Ciceroni Romam redire liceret, operam dedit et legem tulit qua annonae cura Pompeio mandata est.
- 56-53 a.C.n. Proconsul Ciliciae Imperator a militibus conclamatus (55 a.C.n.). Anno 56 a.C.n. ineunte senatus, qui Ptolemaeum XII Auleten in regnum Aegyptiorum per Lentulum[6] restituendum esse iam decreverat, postquam quindecimviri sacris faciundis consultis libris Sibyllinis in versus inciderunt Romanos monentes ne magnas copias illuc mitterent atque tribunus plebis Gaius Cato hoc oraculum ne silentio praeteriretur in contione divulgavit, consulta sua retractavit[7]. Cicero, qui tum plures epistolas de ea re Lentulo misit, illam fictam religionem irridebat[8]. Nam Pompeius hoc negotium per se suscipere cupiebat[9]. In fine proconsul Syriae Aulus Gabinius sponte sua regem restituit, sed Romam reversus accusatus et exsilio damnatus est..
Praeterea incerto post 63 a.C.n. anno, suffragante Caesare, pontifex factus est[11]. Quin etiam pontificatum maximum Caesaris in castris Pompeianis ante pugnam Pharsaliam, quod maximus natu petitorum erat, sibi vindicasse dicitur, si quidem maledicenti auctori commentariorum de Bello civili credimus[12].
In bello civili
[recensere | fontem recensere]Cum Rubiconem Caesar superavit, Lentulus Spinther Asculum Picenum cum decem cohortibus tenebat. Inde Corfinium ad Lucium Domitium Ahenobarbum fugit, quocum obsessus et captus, mox a victore benigne dimissus est. Nihilominus Pompeium in Epirum consecutus Pharsaliae pugnae interfuit. Cum post cladem una cum Pompeio mari fugeret[13], a Rhodiis insula sua prohibitus est[14] nec quicquam de eo postea accepimus. Verisimile est tunc obiisse, fortasse Caesaris iussu[15], qui, ut de Lucio Afranio apud Suetonium certiores fimus, bis eisdem ignoscere non solebat[16] ( Lucius Domitius Ahenobarbus et ipse paucis diebus post Pharsaliam pugnam occisus erat). Odisse enim tum Caesarem Lentulum Spintherem ex ipsis verbis commentariorum de bello civili liquet.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Cic. Pro Sestio 107. Ad fam. I.1.
- ↑ Cassius Dio 39.17.
- ↑ Plut., Caes. 67.
- ↑ Sall. 47.
- ↑ Caesar, BC I.22.
- ↑ Tum enim insula Cyprus cum Cilicia in eadem provincia coniuncta erat.
- ↑ Dio Cassius 39.15.
- ↑ Ad Att. I.4.
- ↑ Plutarchus, Pompeius 49
- ↑ Cic. Ad Att. V.21.4.
- ↑ BC I,22.
- ↑ BC III.83.
- ↑ Plutarchus, Pompeius 73.
- ↑ BC III.102.
- ↑ Vir. Ill. 78.
- ↑ Div. Iul. 75. Cf. Dio Cassius 41.62.
Fontes
[recensere | fontem recensere]- Caesar, libro primo de Bello civili, capitulis 15-16 et 21-23 necnon libro tertio cap. 83 et 102.
- Cassius Dio, libro XXXIX Historiae Romanae, cap. 6-8, 12, 16-17.
- Cicero, libro primo Epistularum ad Familiares qui epistolas Lentulo in Ciliciam missas continet.
- Post reditum in senatu.
- Post reditum ad Quirites.
- Plutarchus, Pompeius 49, 67, 73.
- Sallustius, Catilinae coniuratio 47
Antecessores: Lucius Calpurnius Piso Caesoninus et Aulus Gabinius |
Consul 57 a.C.n. cum Quinto Caecilio Metello Nepote |
Successores: Gnaeus Cornelius Lentulus Marcellinus et Lucius Marcius Philippus |