Jump to content

Sacripas

E Vicipaedia
Sacripas et equus Bayardus ab Ioanne Honorato Fragonard inter annos 1780 et 1785 picti.

Sacripas[1][2] (Italiane Sacripante) est persona in Orlando innamorato(it) carmine epico a Matthaeo Maria Boiardo scriptore Italico scripto, atque antagonista in Orlando furioso a Ludovico Ariosto scriptore Italico scripto.

Sacripas rex Saracenus Circassiae ac fortis bellator est. Qui in Orlando innamorato Angelicae principissae Sinarum amore capitur, et eam auxilium fert in bello contra Agricanem, regem Mongoliae. Sacripas etiam contra Marphisam, reginam Indiae, pugnat. In Orlando furioso, Angelica fugens e Ferraguto Rinaldoque Sacripanti occurrit, et illa in eius fidem se confert. Sacripas nunc Angelicam defendit, sed Bradamantis, eques arcanus, pervenit, et rex Circassiae in certamine singulare eam provocat. Tamen Sacripas vicitur a Bradamantide, et illa Christiana equum suum occidit. Equus Bayardus venit, et Angelica eum domat, sed Rinaldus comes palatinus ad equum suum proficitur. Rinaldus ad pugnam Sacripantem provocat, et duo inter eos pugnant.

In Europa, Sacripas in castellum magi Atlantis advenit, et captivus fit: postea Astolphus miles Anglicus ad castellum magicum advenit et, percepta fraude loci, librum magicum consulit,unde castellum evanescit. Magus Atlas captivi adversus Astolphum concitat, sed ille cum cornu magico in fugam eos mandat. Sacripas et alii milites Christiani Saracenique Angelicam amant, sed illa postremo in Sinas cum Medoro fugit.

Hodie in sermone Italico multa verba e nomine regis Circassiae oriuntur: sacripante est vocabulum quod circiter 'miles gloriosus' significat, et raro interiectio est;[3] sacripantesco nomen adiectivum est quod circiter 'irridentis' significat.

  1. "Et ipse Sacripas, et Rodomons, Baldo assistente, valerent, namque ibi tam scuram coepit replicare baruffam" apud Baldum Theophili Folengo. Vide etiam textum latinum apud Vicifontem.
  2. De nomine Latino, vide versionem latinam carminis epici.
  3. Vide paginam Sacripante apud vocabularium interretiale Italicum Treccani. (Italice)

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Ponte, Giovanni, La personalità e l'opera del Boiardo, Genuae, 1972.
  • Rajna, Pio, Le fonti dell'Orlando furioso, Sansoni, Florentiae, 1876.