Troades (Euripides)
Troades (Graece Τρωάδες) est tragoedia quam Euripides anno 415 a.C.n. docuit. Hoc anno Euripides trilogiam de bello Troiano protulit, scilicet tragoedias Alexander, Palamedes, Troades, quibus addidit fabulam satyricam Sisyphus. Ob hanc tetralogiam Euripides secundas tulit; victor certaminis fuit Xenocles tragoedus, a quo fabulae Oedipus, Lycaon, Bacchae et Athamas doctae sunt.[1] Medio bello Peloponnesiaco victoribus Graecis invidiam facere atque Troianorum victorum misericordiam movere non dubitavit Euripides quia paci omnino favebat[2]. Multi commentatores argumentum huius fabulae ad Meliorum fatum referunt, quam insulam Athenienses anno priore ultro aggressi erant quamquam nihil hostile ab eis passiː viros omnes trucidarunt, mulieres et infantes vendiderunt.
De argumento
[recensere | fontem recensere]Troia capta et direpta, viris interfectis, Graeci victores virgines et mulieres cum cetera praeda inter se partiuntur. Circa Hecubam quae ut regina, uxor, mater, ava maximis et plurimis doloribus conflictatur, Euripides dolores mulierum sive illustrium (Andromache, Cassandra, Helena) sive anonymarum (captivarum chorus) depingit. Haec tragoedia ex omnibus Euripideis maxime lyrica[3], velut ac si tabularum pictarum serie constaret, miro modo actione et progressu omnino caret. Quocirca olim a nonnullis criticis vituperabatur tamquam patheticorum casuum adcumulatio sine calce. Revera collapsum civitatis et civilizationis ostendit et iam in prologo[4] Posidon significationem fabulae spectatoribus nuntiabatː "stultum esse mortalem qui civitates delet, qui templa et tumulos defunctis sacros cultu privatː ipse mox peribit"[5].
Argumentum Troadum Hecubae (424 a.C.n.) vicinum erat; itaque Seneca in Troadibus suis utramque in unum contaminavit. Scriptor Francogallicus Iohannes Paulus Sartre fabulam retractavit ad imperialismum Francogallicum in Algerio vituperandum (1965)[6]. Anno 1971 Michael Cacogiannes pelliculam contra Secundum Bellum Indosinense ex Euripidea fabula effecit. Fabula hodieque nonnumquam in theatris docetur.
Personae
[recensere | fontem recensere]- Posidon deus
- Athena dea
- Hecuba, Priami uxor
- Chorus Troianarum captivarum
- Talthybius, Graecorum praeco
- Cassandra, Troiana vates.
- Andromache, Hectoris vidua
- Menelaus
- Helena
Actio sub Troia in Achaeorum castris agitur. Scaena aditum tentorii ostendit in quo captivae Troianae custodiuntur. Ante foribus Hecuba humi iacet. Supra Troiana arx, Pergama, conspicua est.
Summarium
[recensere | fontem recensere]- Prologusː Posidon spectatoribus narrat quomodo Troia, urbs olim sibi cara, ducente Athena vastata sit et mulieres captivae ab Achaeis viris sorte ducantur. Tum advenit Athena ob delubrum ab Aiace impune profanatum ultionis cupida. Auxilium a consentiente Posidone petit ut simul victorum reditum in Graeciam turbarent cruentarentque.
- Hecubae monodia et parodosː lamentatio Hecubae calamitatibus ingentibus ingementis. Cui mox respondet chorus captivarum de futuro incertarum, quibus viris adsignatae sint, quas in regiones Graeciae profecturae sint.
- Primum episodiumː praeco Talthybius sortium exitum et si quae mulieres eximiae sine sorte ducibus destinentur nuntiaturus advenit. Hecuba Ulixi quem odit obvenit. At Talthybius Cassandram quaerit quam Agamemnoni velut novam nuptam ducat. Ipsa Cassandra in scaenam intrat taedas accensas praeferens et bacchans et nuptialem cantum simulans. Delirio prophetico correpta ostendit quanto beatiores Troiani Achaeis aestimandi sint et Atridarum perniciem ceterasque miserias Graecis imminentes praenuntiat. Furori divino ignoscit Talthybius quod verba Graecis infausta pronuntiarit et eam ad Agamemnonem abducit. Hecuba sese humi sternit et de fortunae vicissitudinibus queriturː e potenti regina serva fitǃ e tot liberis quos genuit ne unus quidem sibi adstabitǃ Mori cupit.
- Primum stasimonː feminae chori Hecubam sublevant fatalis equi in arcem introductionem et noctem Ilio fatalem canentes.
- Secundum episodiumː tum advenit in carro Andromache Astyanactem in sinu ferens et a Graecis militibus ad Pyrrhum, futurum maritum, ducta. Sortem Polyxenae in Achillis tumulo immolatae sua beatiorem esse praedicans mori cupit. 'Vivat Hectoris filii causa', respondet Hecuba. At tum praeco Talthybius nuntiat Ulixem ceteris ducibus persuasisse ut Astyanactem, filium fortissimi viri Dardani, e turribus altis praecipitarent. Qua de causa infantem matri eripit.
- Secundum stasimonː chorus Troiam olim Laomedonte regnante ab Hercule et Telamone captam canit et Troianos heroas Ganymedem et Tithonum invocat qui apud deos habitantes opem patriae non tulerunt.
- Tertium episodiumː Menelaus Helenam quaerens quam ceteri Graeci puniendam ei adsignarunt in scaenam advenit. Adducitur Helena et causam suam agere cupit, iniuste sese damnari probaturam sperans. Primo recusat Menelaus, mox tamen audire patitur ab Hecuba monitus quae omnia malefacta Troiae commissa et adhuc marito ignota narrare vult. Tum incipit agon velut in iudicioː inter alia Helena culpam in deam Aphroditam reicit, cui resisti non potest, Hecuba respondet omnes homines sua vitia Aphroditam appellare solere. Postremo Menelaus et Helena in navem conscendunt quam in Graecia poenas daturam pollicetur Menelaus quamquam Hecuba eum monet caveat reliquias amoris[7].
- Tertium stasimonː chorus urbem a deis desertam deplorat et priscarum feriarum deos celebrantium memoriam evocat. Ad miserabile fatum feminarum in Graeciam ad servitutem abductarum et a liberis ereptarum revertiturː tandem deorum vindictam Helenam profligaturam esse sperant.
- Exodosː Talthybius Astyanactis corpus reportat atque Hecubae ornandum sepeliendumque tradit una cum magno Hectoris clipeo in quo secundum Andromachae preces collocabitur. Ritibus peractis Talthybius incendi Troiae reliquias iubet. Ruit arx ante oculos Hecubae ceterarumque captivarum quae ad servituem iter facientes scaenam relinquunt.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Aelianus, Varia historia 2.8.
- ↑ Versus 400-2ː Φεύγειν μὲν οὖν χρὴ πόλεμον ὅστις εὖ φρονεῖ· εἰ δ' ἐς τόδ' ἔλθοι, στέφανος οὐκ αἰσχρὸς πόλει καλῶς ὀλέσθαι, μὴ καλῶς δὲ δυσκλεές. =,Sapiens bellum fugere debetː si tamen in bellum incidat, pro patria mori pulchrum aliter turpe.
- ↑ 535 versus e 1332 canendi sunt.
- ↑ Francis M. Dunn, "Beginning at the end in Euripides' "Trojan women"", Rheinisches Museum für Philologie, 1993ː 22-35.
- ↑ Versus 95-7ː Μῶρος δὲ θνητῶν ὅστις ἐκπορθεῖ πόλεις, ναούς τε τύμβους θ', ἱερὰ τῶν κεκμηκότων, ἐρημίᾳ δοὺς αὐτὸς ὤλεθ' ὕστερον.
- ↑ Jacques Deguy, "Les Troyennes, ou le dernier plagiat de Poulou" in Sartreː une écriture critique, Presses du Septentrion, 2010ː 179-191
- ↑ Michael Lloyd, "The Helen Scene in Euripides' Troades", The Classical Quarterly, 1984ː 303-313
Plura legere si cupis
[recensere | fontem recensere]- Raymond Anselment, "Discordia Concors: Unity in Euripides' "The Trojan Women"", Educational Theatre Journal, 1969ː 403-413
- Jacqueline Assael, "L'image de la submersion de Troie dans les Troyennes d'Euripide", Revue des Études Anciennes, 1990ː 17-28
- Maurice Audebert, "Euripide, Les Troyennes", Raison présente, 1976ː 111-113
- Paolo Babbiotti et Luca Torrente, "Euripides’s Trojan Women: A Critique of Asymmetric Conflict?" in Conflict and competition: Agon in Western Greece, 2020ː 171-184
- Pascale Brillet-Dubois, "Astyanax et les orphelins de guerre athéniens. Critique de l’idéologie de la cité dans les Troyennes d’Euripide", Revue des études grecques, 2010ː 29-50.
- Karl Busche, Observationes Criticae in Euripidis Troades, Helmstadt, 1886
- Ester Cerbo, "La monodia di Cassandra(EUR. TROAD. 308-340) fra testo e scena", Quaderni Urbinati di Cultura Classica, 2009ː 85-96
- Francis M. Dunn, "Beginning at the end in Euripides' "Trojan Women"", Rheinisches Museum für Philologie, 1993ː 22-35
- Thomas Gärtner, "Leiden nach dem Krieg. Beobachtungen zu den Euripideischen Tragödien "Hekabe" und "Troerinnen"". Quaderni Urbinati di Cultura Classica, prima pars 2004ː 37-58 ; secunda pars 2005ː37-64
- Kristine Gilmartin, "Talthybius in the Trojan Women", The American Journal of Philology, 1970ː 213-222
- François Jouan, "Priam, sa cité et sa famille dans l'œuvre d'Euripide", in Troïka. Parcours antiques. Mélanges offerts à Michel Woronoff, 2007ː 155-174
- Anne Lebeau, "Troie chez Euripide : cité barbare ? cité vaincue", Collection de l'Institut des Sciences et Techniques de l'Antiquité, 2009(1147)ː241-255
- C. A. E. Luschnig, "Euripides' "Trojan Women:" All Is Vanity", The Classical World, 1971ː 8-12
- L. Parmentier, "Notes sur les Troyennes d'Euripide", Revue des Études Grecques, 1923ː 46-61
- R. Paton, "Quatre passages des Troyennes d'Euripide", Revue des Études Grecques, 1914ː 35-38
- Gerhard Petersmann, "Die Rolle der Polyxena in den Troerinnen des Euripides", Rheinisches Museum für Philologie, 1977ː 146-158
- Adrian Poole, "Total Disaster: Euripides' the Trojan Women", Arion: A Journal of Humanities and the Classics, 1976ː 257-287
- Ruth Scodel, The Trojan trilogy of Euripides. Göttingen: Vandenhoeck & Ruprecht, 1980. ISBN 3-525-25156-4 Recensio critica
- James Jan Sullivan, "The Agency of the Herald Talthybius in Euripides' "Trojan Women"", Mnemosyne, 2007ː 472-477
- Ann Suter, "Lament in Euripides' "Trojan Women"", Mnemosyne, 2003ː 1-28
- Aikaterini Tsoka, Politik und Drama in Griechenland und Rom: Zum politischen Hintergrund der Troerinnen von Euripides und Seneca, Heidelbergae, 2006. [Dissertatio Academica]
- Aurélie Wach, L'intertextualité comme procédé dramaturgique dans Hécube et Les Troyennes d'Euripide, Lille, 2012 [Dissertatio academica]