Jump to content

Ganymedes

E Vicipaedia
Ganymedes Raptus, ab Eustachio Le Sueur circa 1650 pictus.

Ganymedes (Graece Γανυμήδης), sive Catamitus,[1] in mythologia Graeca est heros divinus, cuius patria fuit Troia. Filius apud plurimos auctores est Troi Dardaniensis,[2] ex quo Troia ipsa appellari putabatur, et Callirrhoae naiadis. Fratres sunt Ilus et Assaracus. Quaedam fabula dicit eum a Iove forma aquilae abduci ut baiulus poculorum in Olympo Monte mereat. Homerus eum pulcherrimum mortalium describit: "[Ganymedes] erat venustissimus gentis mortalium, et ergo dei sibi arripuerunt, ut Iovi vinum effunderet, suae pulchritudinis causa, ut inter immortales esset."[3]

Ganymedes raptus

[recensere | fontem recensere]
Ganymedes trochum volvens et gallum tollens, donum amoris[4] ex Iovi, qui insequens in obverso vasis a Pictore Berolinensi pingitur. Cratera figurarum rubrarum Attica, 500490 a.C.n.

Mythus est exemplar paederastiae, moris socialis Graeci, coniunctione erotica civiliter accepta inter virum et iuvenem, catamitum appellatum.

Ganymedes libationem Iovi libat. Cratera Attica figurarum rubrarum a pictore Eucharide facta, c. 490480 a.C.n..
Caelatura aetatis Romanae aquilam pingit, Ganymede pileum Phrygium gerente, cum homine tertio, fortasse patre dolente.
Ganymedes. Imago a Iosepho Álvarez Cubero anno 1804 facta.
"'Modern Version of Ganymede': Introduction of Budweiser to the Gods": praeconium in Theatre Magazine, Februario 1906.

In mytho, raptus est Ganymedes a Iove ex Ida, monte prope Troiam in Phrygia.[5] Ganymedes oves custodiebat, cum Zeus aquilam aut evocaret aut se faceret ad iuvenem Olympum transportandum.

De imaginibus

[recensere | fontem recensere]

Una ex antiquissimis Ganymedis imaginibus est cratera figurarum rubrarum a Pictore Berolinensi factus, nunc in Museo Lupariensi conservatus.[6] Zeus Ganymedem uno latere insequitur, cum iuvenis alio latere aufugit, trochum volvens et gallum cucurientem attollens. Pictor vasorum Athenis saeculo quinto fabulam mythicam saepe pingebant, quae ad symposium virorum tam apta erat, ad convivium iustum. Tractabatur mythus Ganymedis modis qui facile agnoscuntur, usitatis rituum procationis homoeroticae moribus depictus, ut in cratera a Pictore Achillei factus, ubi Ganymedes etiam cum gallo effugit. Ganymedes usitate pulcher iuvenis musculosus pingitur.

Fontes antiqui

[recensere | fontem recensere]

Ganymedes a variis auctoribus Graecis et Romanis ponitur:

  1. Plautus, Menaechmi 1.2.35; Apuleius, Metamorphoses 11.8, cf. 1.12; etc.
  2. Secundum alios filius erat Laomedontis ( Euripides, Troades 821).
  3. Ilias 20:233–35.
  4. De gallo symbolico eromenoi dono, vide, exempli gratia, Shapiro 1981; praeterea, T. J. Figueira, de duobus operibus recentibus de paederastia Graeca disputans, scribit donum esse "generi certum, et gallum significantem potentiae masculinae sine dubio habuisse" (American Journal of Archaeology, 1981).
  5. Ida fuit nympha montana, coniunx Scamandri, dei fluviatilis, et mater Teucri, unius ex primaevalibus Troiadis regibus. In eodem monte habitabat Paris, qui exsul similiter pastor in Ida fuerat, quia eius effectus in Troiade calamitosus natu praedicatus fuerat, unde Priamus ut in clivis sacris exponeretur iusserat.
  6. "www.louvre.fr" 

Nexus interni

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Ganymedes spectant.