Jump to content

Clytaemestra

E Vicipaedia
Vide etiam paginam discretivam: Clytaemestra (discretiva).
Clytaemestra a Ioanne Collier anno 1882 picta

Clytaemestra (Graece Κλυταιμήστρα) vel Clytemnestra Tyndarei et Ledae filia fuit et uxor Agamemnonis regis Mycenarum. Clytaemestrae mater, cum Iuppiter cycnea forma cum ea concubuisset, ova duo peperit. Ex quibus ovis etiam fratres et soror Clytaemestrae nati sunt: Pollux Helenaque a Iove geniti et Castor a Tyndareo genitus. Primus maritus Clytaemestrae erat Tantalus, quem Agamemnon rex occidit. Postea Agamemnon Clytemestram constupravit et vi uxorem duxit. Ex hoc coniugio Iphigenia, Electra, Chrysothemis, et Orestes nati sunt[1]. Agamemnon copias Graecorum ad bellum Troianum duxit. Cum classes eorum in portu Aulidis cessavissent, cum alces devota Minervae occisa esset ab Agamemnone, cumque dea tempestatem erigendo hoc vindicavisset, Agamemnon Calchante hortante filiam suam Iphigeniam, quae deis hostia propitiationis sacrificaretur, arcessivit. Uxori suae, Clytaemestrae, ementitus est, se requirere filiam, quae Achilli ob munera praemio daretur[2]. Quod factum Clytaemestrae partim causa homicidii coniugis erat. Expeditione Troiana Clytaemestra in amorem Aegisthi, qui patruelis Agamemnonis erat, incidit. Ex quo coniugio Erigone nata est. Clytaemestra et Aegisthus inter se de interficiendo rege, ubi hic revenisset, coniurabant. Bello finito Agamemnon revenit quidem, sed Cassandram, quam in expeditione amatricem sibi sumpserat, secum habebat. Cassandra in curru extra manente Agamemnon, cum in palatium pervenisset, convivio intererat. Deinde Clytaemestra consilium ad effectum adduxit et coniugem suum vestimento irretitum occidit. Cassandra, quae divinandi indolem habebat, amatoris suique caedem divinavit, sed auxilium parare nequivit. Ab Apolline enim ita exsecrata erat, ut nemo divinationes eius crederet. Quam in palatium currentem Clytaemestra item occidit. Agamemnone mortuo Aegisthus rex creatus cum Clytaemestra regnavit. Postremo ambo occisi sunt ab Oreste, Agamemnonis filio, qui hoc modo caedem patris ultus est.

Agamemnonis caedes et Orestis matricidium multis tragoediis argumentum praebuerunt. Ita Clytaemnestra apparet in Aeschyleis Agamemnone et Choephoris[3], in Electra Sophoclea, in Euripideis Electra et Iphigenia Aulidensi, in Agamemnone Senecano... Eius caedes et in Eumenidibus Aeschyleis et in Oreste Euripideo varie iudicatur.

  1. Euripideae Iphigeniae Aulidensis 1148-1165.
  2. Quod argumentum est Euripideae Iphigeniae Aulidensis.
  3. Florence Mary Bennett Anderson, "The Character of Clytemnestra in the Choephoroe and the Eumenides of Aeschylus", The American Journal of Philology, 1932ː 301-319. Daniela Cavallaro, "I sogni di Clitennestra: The Oresteia according to Dacia Maraini", Italica, 1995ː 340-355.

Nexus externus

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Clytaemestram spectant.
stipula

Haec stipula ad mythologiam spectat. Amplifica, si potes!