Aeolis
Aeolis (-idis et apud poetas -idos, Acc. -ida, f.) (Graece: Αἰολίς) sive rarius etiam Aeolia (Graece: Αἰολία) est antiqua regio ab Aeolibus inhabitata in litore boreo-occidentali Aesiae minoris. Aeolis ab Hellesponti ostio (hodie: Dardanellae) a septentrionibus usque ad Hermum fluvium (hodie: Gediz) a meridie. Aeolis finitima est a septentrionibus Mysiae, a meridie Ioniae et ab oriente Lydiae.
Primi Aeoli a Thessalia venientes circa saeculum duodecimum a.C.n. sedes in insulis Lesbo et Tenedo et in continente asiatico inter Troadem et Ioniam collocavisse videntur[1]. Secundum situm geographicum Herodotus urbes Aeolidis in tres partes dividit:[2]
- Dodecapolis, duodecim urbes antiqussimae a meridie sitae
- urbes Idae montis, quae circa saeculum septimum a.C.n. conditae sunt
- urbes insulares: Tenedos, Hecatonnesus, Methymna et Mytilene (in Lesbo insula) et Chios.
Saeculo octavo a.C.n. civitates Aeolicae Dodecapolim (i.e. societam duodecim civitatum) formaverunt: Cyme, Larissa, Neonteichus, Temnus, Cilla, Notium, Aegiroessa, Pitane, Aegae, Myrina, Grynium et Smyrna.[3]
Fontes
[recensere | fontem recensere]- Herodotus, Clio 149-151.
- Strabo, Geographica XIII.1-3.
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Domenico Mancini: Archeologia greca dell'abate Domenico Mancini. Napoli: nella Tipografia della Società Filomatica, 1820, vol. IV, p. 311-12 (in interrete)
- Gustav Hirschfeld: Aiolis (3). In: Paulys Realencyclopädie der classischen Altertumswissenschaft (RE). Vol. I,1, Stuttgardiae 1893, Col. 1035 s.
- Michel Mourre, Dictionnaire encyclopédique d'histoire, Bordas, 1978.
- Pierluigi Bonanno, Aiolis. Storia e archeologia di una regione dell’Asia Minore alla fine del II millennio a.C., USA, 2006.