Agathonesium
Locus: 37°27′49″N 26°58′9″E
Zona horaria: UTC+2, UTC+3
Situs interretialis
Gestio
Geographia
Tabula aut despectus
Insula Graeca Agathonesium (Graece: Ἀγαθονήσιον) est Dodecanesi insularum, quibus sunt incolae, maxime septentrionalis. Una cum quibusdam insulis parvis non habitatis numero incolarum demorum Graeciae proximus a postremo est in regione Aegei Australis situs.
Situs
[recensere | fontem recensere]Agathonesium, insula 13.417 km²,[1] in Aegaeo mari orientali a litore Asiae Minoris 18 km distans. Insulae proximae sunt Samos (fere 20 km a septentrionibus), Arci (19 km ab occidente) et Lipsi (22 km ab austro-occidente).
Maxima ab occidene in orientem distantia est 7.5 km, a septentrionibus in meridiem 3.4 km, minima 1.6 km. Litorum ambitus litore septentrionali excepto multis sinibus partitus est. Sinus maximi in litore meridiano siti sunt, in occidente Sinus Chochlia (Όρμος Χοχλιά), in medio Sinus Sancti Georgii (Όρμος Αγίου Γεοργίου), in oriente Sinus Poros (Όρμος Πόρος).
In litore boreo-occidentali scopuli praerupti sunt, aliis locis autem facies lenis. In insula interna colles, super quibus in oriente Castrum (Κάστρο) situm est, per Clephtum (Κλεφτός) usque ad summum montem 209 metrorum nomine Dendra (Δένδρα) in occidente iugiter surgunt. Mons Styphe (Στυφή) in insula austro-occidentali 208 metra assequitur.
Plures insulae non habitatae Agathonesio adiacent.
Natura
[recensere | fontem recensere]Vegetatio insulae maxima ex parte ex phrygana constat. Praeterea sunt rarae ceratoniae et paucae oleae ficique. Frutices propter nimium caprarum numerum incremento impediuntur.
Agathonesii quinque genera reptiliorum inveniuntur: Praeter Gekkonidas Hemidactylus turcicus et Mediodactylus kotschyi etiam Laudakia stellio, Ophisops elegans et Coluber caspius.[2]
Historia
[recensere | fontem recensere]Effossiones archaeologicae annorum 2006-2010 prope Castracium insulam iam millenio tertio a.C.n. inhabitatam fuisse demonstrant. Medio Aevo Agathonesium portus piratarum fuit. A saeculo undevicesimo ex Patmo advenientes magis magisque in insula sedes collocaverunt.[3]
Aliter ac multi alii demi Graeci, qui administratione anno 2010 reformata[4] creati sunt, demus Agathonesii iam ab anno 1954 exstabat. Tum Agathonesium una cum insulis adiacentibus a Patmo segregata est.
Res oeconomicae
[recensere | fontem recensere]Incolae agricultura, quae quidem deminuitur, piscatu (iam sunt duo piscium culturae) et periegesi individuali, cuius momentum crescit, vivunt.
Commercium navium, quae Agathonesium cum aliis insulis connectunt, ordine caret. Proximus aeroportus est in insula Samo. A Megalo Chorio in boreo-orientalem versus est Heliportus propter necessitudines, quae fieri possint, constitutus.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Charles Arnold (ed.): Die Inseln des Mittelmeers. Ein einzigartiger und vollständiger Überblick. 2. ed. marebuchverlag, Hamburgi 2008, ISBN 978-3-86648-096-4.
- ↑ Ioannes Phuphupulos: The reptile fauna of the Northern Dodecanese (Aegean Islands, Greece). In: Herpetozoa. 10, Nr. 1/2, Vindobonae 1997 (PDF).
- ↑ Αρχαιολογικά Νέα, Τεύχος 116, p. 9
- ↑ Vide Libellus Callicratis
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]
Agathonesium • Amorgos • Anaphe • Andros • Antiparos • Astypalaea • Calymnos • Carpathos • Casos • Cea • Chalce • Cimolos • Cos • Cythnos • Ios • Leros • Lipsi • Megiste • Melos • Myconos • Naxos • Nisyros • Paros • Patmos • Pholegandros • Rhodos • Seriphos • Sicinos • Siphnos • Syme • Syros • Telos • Tenos • Thera | |