Epistula Ieremiae
Epistula Ieremiae,[1] seu Baruch 6,[1] est epistula quae non in Hebraicis Bibliorum manuscriptis, sed in versione Graeca Septuaginta interpretum reperitur. Canonica in Ecclesia Catholica Romana, Ecclesia Orthodoxa, Ecclesiis Orthodoxis Orientalibus, atque Ecclesia Syrorum Orientalium, sed apud Iudaeos et Protestantes apocryphum habetur. In Bibliis Catholicis in fine libri Baruch includitur et in Bibliis Orthodoxis liber separatus post Lamentationes ponitur.
Dicitur esse misa a Ieremia, "ad abducendos captivos in Babyloniam a rege Babyloniorum, ut nuntiaret illis secundum quod praeceptum est ei a Deo".[2] In epistula, quasi sermone, scriptor idololatriam vituperat, fortasse ad versum canonici librum Ieremiae referens: "Sic ergo dicetis eis: 'Dii, qui caelos et terram non fecerunt, pereant de terra et de his, quae sub caelis sunt'".[3]
Notae
[recensere | fontem recensere]Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- Epistula Ieremiae (Baruch 6) in Nova Vulgata
- Epistula Ieremiae (Baruch 6) in Vulgata Clementina
- Epistula Ieremiae (Baruch 6) in Vulgata Stuttgartensi