Jump to content

Hubertus Ney

Latinitas bona
E Vicipaedia
Wikidata Hubertus Ney
Res apud Vicidata repertae:
Hubertus Ney: imago
Hubertus Ney: imago
Nativitas: 12 Octobris 1892; Saarlouis
Obitus: 3 Februarii 1984; Saarlouis
Patria: Germania

Memoria

Sepultura: Q107269190

Hubertus (Hubert) Ney (natus 12 Octobris 1892 Saravi Ludovici, ibidem mortuus 3 Februarii 1984) fuit vir publicus Germaniae et sodalis Christianae Democraticae Unionis Germaniae (CDU).

Post scholam 1912 finitam Ney studium iurisprudentiae Friburgi Brisgoviae coepit, deinde Monachii et Bonnae studebat, sed iam anno 1914, cum primum bellum mundanum ortum esset, sua sponte miles fiebat. Variis expeditionibus certavit, mense Aprili anno 1918 Succenturio maior in Finlandia graviter saucius lacertum dextram amisit. Bello finito studium Bonnae perrexit, primam probationem anno 1920, secundam 1924 adeptus est. Eo tempore et doctor iurisprudentiae promotus est. Ab anno 1925 iurisconsultus Ludovici Saraviae laboravit. Post cursum honoris etiam ad annum 1967 iurisconsultus erat.

Cursus honorum

[recensere | fontem recensere]

Ab anno 1920 Ney sodalis Zentrum factionis catholicae atque postea inimicus nazistarum fuit. Quamquam anno 1935, cum Saravia de futuro terrae suffragio decernerent pro Germania contendit. Annis sequentibus iurisconsultus praesertim reos, qui criminum politicorum accusabantur, defendebat, inter quos et aliqui Franci erant. Post secundum bellum mundanum Franci, qui Saraviam tum occupaverant, eum rogaverunt, an magister civium Saravipontis fieret. Sed Ney negavit. Iterum iurisconsultus laborabat atque anno 1946 cum Ioanne Hoffmann CVP (Factionem Popularem Christianam) condidit. Hanc factionem autem mox reliquit, cum sensisset Hoffmann Saraviam a Germania liberam petere. Anno 1952 praeses factionis CDU Saraviae electus est. Haec factio tum vetita erat, quod pro Saravia cum Germania unita certabat. Suffragio 23 Octobris 1955 pro Germania et contra Saraviam neutralem contendit atque cum sua factione vicit. Electione senatus terrae 18 Decembris eiusdem anni CDU factio maxima facta est atque 10 Ianuarii SPD et DPS factionibus adiuvantibus praeses ministrorum Saraviae electus est. 1 Ianuarii 1957 Saravia iterum pars Germaniae facta est. Ney autem post controversias in factione sua 4 Iunii 1957 praesidis ministrorum officium reliquit et administer iustitiae sui successoris Egonis Reinert factus est. 26 Februarii 1959 reliquit et hunc honorem et 9 Martii etiam factionem CDU. Novam factionem condidit neque anno 1960 iterum legatus senatus terrae electus est.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Praesides Ministrorum Saraviae
Insigne Saraviae
Insigne Saraviae

Ioannes Hoffmann (CVP) 1947 |Hinricus Welsch (nullius factionis) 1955 |Hubertus Ney (CDU) 1956 |Egon Reinert (CDU) 1957 |Franciscus-Iosephus Röder (CDU) 1959 |Werner Klumpp (FDP) 1979 |Werner Zeyer (CDU) 1979 |Anscharius Lafontaine (SPD) 1985 |Reinhardus Klimmt (SPD) 1998 |Petrus Müller (CDU) 1999 |Anna Margareta Kramp-Karrenbauer (CDU) 2011 |Tobias Hans (CDU) 2018