Jump to content

Lamia (urbs)

E Vicipaedia
Vide etiam paginam discretivam: Lamia.
Wikidata Lamia (urbs)
Res apud Vicidata repertae:
Civitas: Graecia
Locus: 38°53′50″N 22°25′52″E
Numerus incolarum: 47 529
Situs interretialis

Gestio

Procuratio superior: Lamia Municipality, Commune of Lamia

Geographia

Superficies: 413.5 chiliometrum quadratum

Coniunctiones urbium

Urbes gemellae: Fossa Clodia, Resovia, Paphus

Lamia (Graece: Λαμία) est urbs 58601 incolarum (status 2011) in Graecia Media et compitum maximi momenti viarum Athenae-Thessalonica et Bolus-Carpenesium. Lamia ab antiquitate perpetuo inhabata etiam locus archaeologicus notus est, cuius inventa in museo regionali videri possunt. Usque ad annum 2010 fuit caput pristini nomi Phthiotidis, nunc est demus et caput regionis Graeciae Mediae in regionali Phtiotidis unitate.

Sunt, qui urbis nomen a Lamia, filia Neptuni, deductum esse velint. Alii nomen ab incolis Maliae repetere arbitrentur. Medio Aevo Lamia Zetunium (Ζητούνιον) appellata est, post annum 1204 Francis regnantibus Girtum, postea, cum urbs Coronae Aragoniae subiecta erat, El Cito, Turcice Izdin sive İzzeddin[1] vocata est.

Etsi inventa demonstrant urbem iam quinto millenio a.C.n. exstitisse, primo post terrae motum anni 424 a.C.n. litteris mentionata est. Heraclea Trachinia a Lacedaemoniis condita Lamia caput Malidis regionis facta est. Illo tempore urbi erat moneta (400-344), cuius multi nummi urbis deos principales Dionysum et Athenam demonstrantes reperti sunt.[2] Postea Alexander Magnus urbem expugnavit. Successor eius Antipater, Macedonum rex, Lamiam perfugit, quod Alexandro mortuo Athenienses rebellionem fecerunt, ex qua Bellum Lamiacum (323-322) ortum est.

Saeculo tertio a.C.n. urbs, dum ad Foedus Aetolicum pertinebat, apicem assecuta est, donec anno 190 a.C.n. Manius Acilius Glabrio consul Romanus Lamiam occupavit, ne Antiochus III Magnus bello contra Romanos ab incolis adiuvaretur.

Anno 1829 Lamia pars regni Graeciae facta illo tempore confinio Imperii Ottomanici vicinissima fuit.

Tempus recens

[recensere | fontem recensere]

His diebus Lamia locus medius est regionis, quae imprimis ad agriculturam alimentaque procreanda incumbit. Portus proximus nomine Stylis 15 chiliometris distans ad Sinum Maliacum iacet. Circiter novem chiliometra ab urbe in meridiem versus Thermopylae sitae sunt. Periegesis parvi momenti est, in castro autem museum archaeologicum collocatum est. Delphis visendis Lamia locus opportunus est.

Demus hodiernus in admininstratione anno 2010 reformanda (vide: Libellus Callicratis) ex quinque pristinis demis formatus est, qui nunc sunt "unitates populares" (Graece: δημοτική ενότητα):[3]

Unitas popularis Numerus incolarum[4]
Gorgopotamus (Γοργοπόταμος) 3886
Lamia (Θεσσαλιώτιδα) 62452
Lianocladium (Λειανοκλάδι) 2963
Pauliana (Παύλιανη) 287
Hypata (Υπάτη) 5351
Summa incolarum 74939

Archaeologia

[recensere | fontem recensere]

In urbis acropoli praeter muros polygonales saeculi sexti a.C.n. etiam muri saxis quadratis facti saeculuorum quinti et quarti videntur, in quibus castrum medioaevale exstructum est. Munitiones ab imperatore Iustiniano I refectae sunt, maxima earum pars autem a tempore Francorum sive Catalanorum (saeculi decimi tertii) repetit. A septentrione urbis aquaeductus subterraneus repertus est, qui urbem etiam, cum obsessa est, aqua suppeditavit.

  • Castrum in urbis acropoli
  • Area Libertatis (Πλατεία Ελευθερίας)
  • Statua Athanasii Diaci in area Diaci (Πλατεία Διάκου)
  • Area hortuli
  • Statua Aris Beluchiotis in area populi (Πλατεία Λαού)
Lamiae panorama a castro visum
Lamiae panorama a castro visum

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]

Siegfried Lauffer (Ed.): Griechenland. Lexikon der historischen Stätten. Von den Anfängen bis zur Gegenwart. Vox "Lamia". Augustae Vindelicorum 1999.

Nexus interni

Bellum Lamiacum

  1. https://web.archive.org/web/20120324112737/http://www.postman.com.tr/makaleler/tatar.pdf
  2. John Ward / George Francis Hill: Greek coins and their parent cities. Londinii 1902. In interrete: [1]
  3. Lex Callicratis Ministerium rerum domesticarum Graeciae
  4. Numerus incolarum, ut invenitur in Libello Callicratis a ministerio rerum domesticarum Graeciae mense Maio anno 2010 edito (Neograece).

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Terra

Haec stipula ad urbem spectat. Amplifica, si potes!