Montes Lunae
Montes Lunae[1] (Suahelice Ruwenzori, Rwenzori) sunt iugum montium in Africa Orientali. Per confinium Ugandae et Rei publicae democraticae Congensis siti sunt. Unum est iugorum, qui ad latera Vallium Magni Chasmatis stant inter lacum Eduardum et lacum Alberti, in quem flumina, de montibus Lunae defluentes, se effundunt. Iugi longitudo 120 chm est et latitudo usque ad 50 chm.
Altissimus montium Lunae est mons Stanley, tria cacumina habens, quorum Margarita altitidinis 5109 metra est Africae omnis tertius ab altissimo (post Kilimandiarum et montem Keniae). Praeter Stanley etiam quinque cacumina altiores qaum 4500 m, montes Lunae habent.
Silvae tropicae usque ad 2600 m in montibus Lunae ascendunt, loca altiora a Bambuseis occupata sunt, a 2600 ad 3800 Erica arborea abundat (quae montium Lunae species endemica est), et supra 3800 prata alpina patent.
Antiqui dicebant fontes Nili eis incognitos in montibus Lunae quibusdam sitos esse[2]; cum haec loca Europaeis notiores facta sunt, in tabulis hic inter lacus montes Lunae cartographi designabant. Fontes Nili sensu stricto (Kagera et fontes eius) etiam longius ab ostio distant, quam montes Lunae, sed per lacum Alberti sub his montibus Nilus fluxu suo superiore transit.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Descriptio totius Guineae tractus, Congi, Angolae, et Monomotapae..., Hagae Comitis, 1599, tabula.
- ↑ E.g. Pltolemaeus, Geographia, IV 8 (τὸ τῆς Σελήνης ὄρος).
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Situs geographici et historici: Locus: 0°23′9″N 29°52′18″E • OpenStreetMap • GeoNames • Store norske Lexikon • Большая российская энциклопедия |