Megabazus
Megabazus (Graeceː Μεγαβάζος; Persice Baghabuxša), filius Datuvahya, fuit unus e septem nobilibus Persis qui anno 522 a.C.n. una cum Dario magum Gaumata everterunt qui sub nomine supposito Bardya, hoc est fratris Cambysis, regnum usurpaverat. Ita effecit ut Darius rex fieret qui postea (circa 513 a.C.n. ?) ei exercitum tradidit quo Megabazus Thraciam subegit et usque ad fines Macedonum pervenit cuius rex sese regi Persarum dedit.
Quid de eo narraverit Herodotus
[recensere | fontem recensere]In sermone a rerum gestarum scriptore Graeco Herodoto tradito, quod quidem nihil historici habere videtur et Graeciam redolet, cum coniurati postquam Bardya/Gaumata occidissent, de optima reipublicae forma consulerent, Megabazus oligarchiam praetulisse dicitur cum Darius monarchiam et Otanes democratiam mallent[1]. Certe rex Darius eum in magno honore habebat ː nam cum quidam eum rogasset cuius rei quam maximum numerum habere cuperet respondisse dicitur quam plurimos Megabazos potius quam Graeciam sub iugo.
Darium in expeditionem adversus Scythas comitatus est. Postquam in Asiam rex rediit magnum exercitum Megabazo tradidit quo ille Perinthum cepit, Hellesponticam regionem et Thraciam pacavit, Paeones ad flumen Strymonem incolentes subegit quos deportari in Asiam iusserat Darius, regem Macedonum Amyntan ad foedus iniquum redegit. Deinde Otanes ei successit Sisamnae filius.
Quattuor filios Megabazi nominabat Herodotus ː Zopyrus qui cum Darius Babylonem obsideret sese ipse mutilavit ut Babylonios dolo deciperet[2], Oebares[3], Bubares[4], Pherendates [5]. Fortasse quintus ei fuit ab Herodoto omissus quoniam in tabella quadam Persepolitana de Megabate satrape Arachosiae agitur, filio Megabazi.
Notae
[recensere | fontem recensere]Fontes
[recensere | fontem recensere]- Inscriptio Behistunia IV.68 Textus Anglice versus apud Livium.org
- Herodotus, Thalia 70-82. Melpomene 142-144 Terpsichore 1-27.
- Trogus Pompeius a Iustino abbreviatus, libro septimo cap.3.
Plura legere si cupis
[recensere | fontem recensere]- Josef Wiesehöfer, Der Aufstand Gaumātas und die Anfänge Dareios' I. Bonn, Habelt Verlag, 1978, ISBN 3-7749-1477-X Recensio critica