Jump to content

Musica fortuita

E Vicipaedia
Leonis Bakst adumbratio Sancti Sebastiani pro productione Le Martyre de saint Sébastien facta, ludo mysteriorum Gabrielis D'Annunzio, cui Claudius Debussy musicam fortuitam anno 1911 tribuit.

Musica fortuita[1] est musica in ludo scaenico, programmate televisifico, programmate radiophonico, ludo televisifico, pellicula, vel alio genere non praecipue musico audita. Notio musicae pellicularum rarius adhibetur, tali musica partitura pelliculari vel semita sonica appellata. Exempla rerum quae ad ultimum musica fortuita appellabantur etiam semioperae, quasi operae, masque, vaudeville, et melodramata appellantur.

Musica fortuita certam musicam abscedentium saepe "atmosphaeram" actioni addit. Formam habere potest rei tam simplex quam tonus profundus et ergo ominosus, terrentem casum imminentem significans, vel sequentiam quae fabula promovet amplificans. Notio comprehendere potest res sicut overturae, musica inter scaenas acta, vel finale actus sub interludio, ut mos fuit in ludis scaenicis saeculi undevicensimi. Musica fortuis etiam requiri potest ludis in quibus musici in scaena agunt. Usus musicae fortuitae saltem ex tempore dramatis Graeci.

Aliquot compositores classici musicam fortuitum pro ludis scripserunt, quorum exempla musicorum maximi momenti sunt Ludovici van Beethoven musica pro Egmont, Francisci Schubert musica pro Rosamunde, Felicis Mendelssohn musica pro Midsummer Night's Dream, Georgii Bizet musica pro L'Arlésienne, et Eduardi Grieg musica pro Henrici Ibsen Peer Gynt. Partes omnium saepe in concertibus aguntur praeter contextum ludi. Musica fortuita vocalis, in partituris classicis supra commemoratis comprehens, non confundenda est cum partitura musicalis Broadway vel musicalis pellicularii, in qua carmina indolem saepe revelant et argumentum promoverent. Quia partitura ullius musicalis, utrum generis Broadway an in pellicula inventa, est quod opus facit musicum, ea maius momentum habet quam mera musica fortuita, quae paene semper est haud plus quam soni abscedentium; multi autem ludi musica fortuita carent.

Genus res pro perfunctione in concentu designatas non attingit, sicut overturae ex ludo scaenico appellatae, exempli gratia Beethoven Coriolan Overture (pro Henrici Iosephi von Collin tragoedia composita), vel Tchaikovskij Romeo et Juliet apertura (musica)apertura fantastica.

Nexus interni

  1. Non confundenda cum Musica aleatoria.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Harris, Steve. 1988. Film, Television, and Stage Music on Phonograph Records: a Discography. Jefferson Carolinae Septentrionalis: McFarland & Co. ISBN 0-89950-251-2.
  • Kramer, Ursula. 2014. "Theater mit Musik": 400 Jahre Schauspielmusik im europäischen Theater: Bedingungen – Strategien – Wahrnehmungen. Bielefeld.
  • Price, Curtis A. 1979. Music in the Restoration Theatre: With a Catalogue of Instrumental Music in the Plays, 1665–1713. Ann Abor Michiganiae: UMI Research Press. ISBN 0-8357-0998-1.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]