Jump to content

Sicyon

E Vicipaedia
Situs geographicus Sicyonis

Sicyon[1] (Graece Σικυών) fuit civitas (polis) Graeciae antiquae in Peloponneso septentrionali inter Corinthum et Achaeam sita. Ab anno 146 a.C.n. ad annum 44 a.C.n., Sicyonenses Isthmiis certaminibus praesidebant, tum cum Corinthus in terris non iam exstabat.[2]. Pausanias templa et multa alia aedificia circa Sicyonem aedificata descripsit.[3]

Antiquitus Sicyonia ab oriente Corinthiae, a meridie Argolidi, ab occidente Achaiae, a septentrione sinui Corinthio contermina erat. Hodie in Corinthiam contributa est.

Didrachmum Sicyonense Chimaeram ostendens (circa 380 a.C.n.).

Antiquitus Sicyon non tantum urbs, sed etiam civitas erat. Aegialea primum nomen urbis fuisse a conditore, autochthonio viro, impositum narrabat Pausanias[4], quod nomen in tabellis Mycenaeis fortasse legitur. De Sicyone a Doribus post Heraclidum reditum condita et eius heroe eponymo et primis regibus fabulae mythicae tradebantur[5]. Historia vera incipit cum Orthagoras et eius posteri septimo et sexto saeculo a.C.n. rerum potiti sunt, quorum tyrannis (satis moderata si Aristoteli credimus) per centum annos duravit, quae longissima tyrannis in Graecia antiqua refertur[6]. Populum e victis gentibus constantem adversus nobilitatis Doricae superbiam tuebantur. Nobilissimus ex Orthagoridis fuit Clisthenes (Atheniensis reformatoris avus). Postea quoque saepe tyranni Sicyone regnarunt sed multo brevius. Postquam Spartanorum auxilio Orthagoridarum dominatio eversa est Sicyonii in foedere Peloponnesiaco Lacedaemoniorum societatem usque ad Leuctricam pugnam atque etiam paulo ulterius fideliter retinuerunt[7]. Tyrannus vero Euphron (368-366) postquam divites e civitate democratiae constituendae specie expulit societatem mutavit et una cum Arcadibus et Argivis Epaminondae Thebano adversus Lacedaemonios opem tulit[8]. Euphrone occiso[9] saevae dissensiones inter factiones democraticam et oligarchicam et qui tyrannidem adfectabant flagrare non desierunt. Bello Lamiaco anno 322 a.C.n. Sicyonii una cum aliis civitatibus Graecis pro libertate adversus Antipatrum, Macedonum ducem, frustra rebellaverunt. Anno 303 a.C.n. Demetrius Poliorcetes urbem e campo in locum editum transtulit[10] quae breviter Demetrias appellata est. Instigante Arato Sicyonio, stratego eorum, tertio saeculo a.C.n. Foedus Achaicum inierunt atque ita Macedonum iugum paulisper deposuerunt. Tum maxime floruit civitas.[11] Mox tamen ob bellum adversus Cleomenem Spartae regem Achaei ad societatem Macedonicam redire coacti sunt. Post vicinam urbem Corinthum a Romanis deletam (146 a.C.n.), Sicyonii magnam Corinthii agri partem sibi adiunxerunt et ludos Isthmicos administraverunt. Simul tamen in dicionem proconsulis Macedoniae redacti sunt, et anno 27 a.C.n. in provinciam Achaiam incorporati. Circa 150 terrae motus urbi magna damna intulit[12].

Homines noti

[recensere | fontem recensere]
  1. A. Chiusole, Il mondo antico, moderno, e novissimo, ovvero Breve trattato (Venetiarum: G. B. Recurti, 1749).
  2. Pausanias II.2.2
  3. Graeciae descriptio II.5.5-12.2.
  4. Descriptio Graeciae II.5.6.
  5. Pausanias II.6. Strabo VIII.8.5.
  6. Aristoteles, Politica V.12.1-2.
  7. Xenophon, Hellenica III.1.18 necnon IV.2.14-16 et VI.4.18.
  8. Xenophon, Hellenica VII.1.17-22 et 44-46 et VII.3.1-12. Diodorus Siculus XV.70.3.
  9. Xenophon VII.3.1-12.
  10. Diodorus Siculus XX,102.2-4; Plutarchus, Vita Demetrii 25.3. Pausanias II,7,1.
  11. Polybius II.43.3; Plutarchus, Vita Arati 9 et 41. Pausanias II.8.4 et VII.7.2. Strabo, Geographica VIII.7.3.
  12. Pausanias II.7.1.
Theatrum antiquum.

Plura legere si cupis

[recensere | fontem recensere]

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]