Jump to content

Rudolphus II

E Vicipaedia
Wikidata Rudolphus II
Res apud Vicidata repertae:
Rudolphus II: imago
Rudolphus II: imago
Nativitas: 18 Iulii 1552; Vindobona
Obitus: 20 Ianuarii 1612; Praga
Patria: Sacrum Romanum Imperium, terrae Habsburgorum

Familia

Genitores: Maximilianus II; Maria of Austria, Holy Roman Empress
Coniunx: no value
Proles: Julius d’Austria, Ana Dorothea of Austria, Caroline d'Autriche, Anna Dorothea von Österreich
Familia: Domus Habsburgensis

Insignia heraldica

Rudolphus II: insigne
Rudolphus II: insigne

Rudolphus II (natus Vindobonae die 18 Iulii 1552; Pragae mortuus die 20 Ianuarii 1612) fuit ab anno 1576 usque ad mortem imperator Sacri Romani Imperii. Fuit etiam rex Hungariae et Bohemiae. Sedem suum principalem Pragae habuit. Sepultus est in ecclesia sancti Viti in Arce Regia Pragensi.

Rudolphus in Hispania educatus die 12 Octobris 1576 imperator creatus est, postquam pater Maximilianus II vita defunctus est. Artes scientiasque magni aestimans astronomos Tychonem Brahe et Ioannem Keplerum inter multos alios homines doctos ad aulam suam vocavit. Ceterum, Kepler ei dedicaverat Tabulas Rudolphinas suas. Bibliothecam suam voluminibus augendam esse censuit et artificia colligebat neque viridaria negligebantur.

Sed mentis perturbatio, qui morbus fortasse a matre traditus erat, voluntatem ei hebetavit et depressionem, melancholiam, gigantomaniam excitavit. Remotus a mundo deliciis suis sese dedicare maluit quam ipse decisiones graves facere. Iesuitae eum valde movisse videntur, qui contrareformationi immo favebant. Tamen in sic dictis Querelis Iuliacensibus de hereditate consobrino archiduci Leopoldo V principatum comparavit.

Rudolphus princepis primus fuit, qui maluit fratribus paragia uberrima dare quam territoria inter eos dividenda. Neque Terris Austriacis temperatum est, cum Bosniae bassa in Croatiam invaderet et bellum novum cum Turcis instaret. Mahometani annis 1593 et 1594 territoria circa Szigeth et Iaurinum occuparunt et Mahometus III (sultanus Ottomanicus) Maximilianum archiducem anno 1596 devicit atque superavit. Seditiones factae sunt etiam in Hungaria Transilvaniaque et Stephanus Bocskai Turcorum gratia in Austriam, Styriam et Moraviam irrupit. Attamen nihil Rudolphus iners ab eo repetivit. Rudolphi frater Matthias denique anno 1606 ipse pacem cum Turcis composuit et anno 1608 armis imperium in Hungaria, Austria, Moravia sibi arrogavit. Die 20 Martii 1611 Matthias Pragam venit ubi Rudolphum coegit, ut Bohemiae coronam deponeret.

Rudolpho contristato et amaritudine confecto tunc in animo fuit, ut auxilio protestantico thronum recuperaret. Mox autem imperator solitarius oedemate mortuus est. Ei in thronum successit frater Matthias. Franciscus Grillparzer scriptor Austriacus famosus anno 1848 drama praetitulatum Ein Bruderzwist im Hause Habsburg de fratribus implacabilibus pepigit.

Nexus interni

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Lexica biographica:  Gran Enciclopèdia Catalana • Den store danske • Deutsche Biographie • Store norske leksikon • Большая российская энциклопедия •
Reges Hungariae

Stephanus I (1000–1038) Petrus Orseolus (1038–1041) — Samuel Aba (1041–1044) — Petrus Orseolus (iterum) (1044–1046) — Andreas I (1046–1060) — Bela I (1060–1063) — Salomon (1063–1074) — Geza I (1074–1077) — Sanctus Ladislaus I (1077–1095) — Colomanus (1095–1116) — Stephanus II (1116–1131) — Bela II (1131–1141) — Geza II (1141–1162) — Stephanus III (1162–1172) — Ladislaus II (1162–1163) — Stephanus IV (1163–1165) — Bela III (1172–1196) — Emericus (1196–1204) — Ladislaus III (1204–1205) — Andreas II (1205–1235) — Bela IV (1235–1270) — Stephanus V (1270–1272) — Ladislaus IV (1272–1290) — Andreas III (1290–1301) — Venceslaus (1301–1305) — Otto (1305–1307) — Carolus I (1307–1342) — Ludovicus I (1342–1382) — Maria (1382–1395) — Carolus II (1385–1386) — Sigismundus (1395–1437) — Albertus (1437–1439) — Vladislaus I (1439–1444) — Ladislaus V (1444–1457) — Matthias Corvinus (1458–1490) — Vladislaus II (1490–1516) — Ludovicus II (1516–1526) — Ferdinandus I (1526–1564) — Maximilianus (1564–1576) — Rudolphus (1576–1608) — Matthias II (1608–1619) — Ferdinandus  II (1619–1637) — Ferdinandus III (1637–1657) — Ferdinandus IV (1647–1654) — Leopoldus I (1657–1705) — Iosephus I (1705–1711) — Carolus III (1711–1740) — Maria Theresia (1740–1780) — Iosephus II (1780–1790) — Leopoldus II (1790–1792) — Franciscus I (1792–1835) — Ferdinandus V (1835–1848) — Franciscus Iosephus I (1848–1916) Carolus IV (1916–1918)