Tartessus
Tartessus (-i, m; Graece: Τάρτησσος) fuit cultura antiqua Hispaniae aetatis ferreae. Hodie archaeologi describunt Tartessum sicut culturam archaeologicam meridionalis Hispaniae propriam, ab interactione inter Tartessios (oriundos Baeticae) et mercatores Phoenicios creatam. Seu breviter, dicitur Tartessum culturam Hispanicam meridionalem in aetate orientalizante esse.
De historia ab Herodoto creata
[recensere | fontem recensere]Herodotus[1] narrat de nautis Graecis qui in Tartessum navigaverunt, et amicitiam cum rege Argantonio coniunxerunt, et rex eis dedit divitias et copias. Tum Regnum Tartessi fuit in Baetica, inter ostia Anae et Baetis, in agris qui hodie sunt provinciae Hispalis et Onobae.
Tartessi regnabantur. Reges vivebant in capite regni, urbe Tartesso (quae ubi sit archaeologi nesciunt). Ex urbe Tartesso reges constituerunt 6.000 leges in verso, quas Herodotus nobis dicit in tabulis aeris inscriptas esse.
Divitiae Argantonii praeclarae erant, et fabula de urbe aurea mansit usque ad saeculum XX, cum archaeologus Germanicus Adolphus Schulten male urbem scrutatus est.
Archaeologia hodierna
[recensere | fontem recensere]Origo Tartessi est saeculo VIII a. C. n., in aetate orientalizante, et nautae Punici in Hispaniam navigaverunt metalorum parandorum causa. Aurum, argentum, stannum et aes erant in illa regione abundabant, et in insula Gadibus primam coloniam creaverunt.
Floruit cultura Tartessica inter saecula VIII et V a.C.n. Tandem in saeculo VI a.C.n. cultura Tartessica evanuit, forsan a Carthaginiensibus deleta. Cultura archaeologica quae orta post Tartessicam dicitur Turdetana, quae non ad culturas Iberorum pertinet.
Loci archaeologici praeclari Tartessici sunt:
- Locus archaeologicus El Carambolo
- Locus archaeologicus Aliseda
- Locus archaeologicus Belvís de la Jara
- Necropolis La Joya in Onoba
- Locus archaeologicus Cancho Roano
- Locus archaeologicus Tejada La Vieja
Lingua
[recensere | fontem recensere]Lingua Tartessica est una ex linguis palaeohispanicis simul lingua Vasconica aut linguae Ibericae. Erat haec lingua scripta cum abecedarium proprium, quod legere non possumus,
Reges mythologici Tartessi
[recensere | fontem recensere]- Geryon - rex mythicus.
- Norax - nepos Geryonis, rex mythicus.
- Gargoris - rex mythicus qui apiculturam invenit.
- Habis vel Habidis - rex mythicus qui agriculturam et aratum invenit. Habis quoque iussit primas leges et rexit septem urbes.
- Argantonius - rex historicus, notus a Herodoto, qui rexit 80 annos et mercaturas fecit cum Graecis Phocaeae.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ I.163 et IV.152. Vide etiam Pausanias VI.19.3. Strabo III.2.8 Diodorus Siculus V.36.2.
Nexus interni
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Iacobus Alvar, Iosephus Maria Blázquez, edd., Los enigmas de Tartessos. Matriti: Cátedra, 1993. ISBN 84-376-1138-5
- Iosephus Maria A. Blazquez, Tartessos y Los Origines de la Colonizacion Fenicia en Occidente. Salmanticae, 1968
- Xaverius G. Chamorro, "Survey of Archaeological Research on Tartessos" in American Journal of Archaeology vol. 91 (1987) pp. 197-232
- Pierre Rouillard, Les Grecs et la péninsule ibérique du VIIIe au IVe siècle avant Jésus-Christ, De Boccard, 1991 Recensio critica
- Maria Eugenia Aubet Semmler, The Phoenicians and the West : politics, colonies and trade ; translated from the Spanish by Mary Turton. Cantabrigia Cambridge University Press, 1993.
- Tartessos: Arqueología Protohistórica Del Bajo Guadalquivir, AUSA, 1989
- Tartessos y sus problemas (V symposium international de prehistoria peninsular). Edited by J. Maluquer de Motes, Barcelone, 1969 Recensio critica