Jump to content

Thermae Romanae

E Vicipaedia
Haec pagina de balneis publicis Romanis narrat. Si alia, quae "Thermae" vocantur, quaeris, vide Thermae (discretiva).
Thermae Antoninianae

Tempore Imperii Romani Thermae (-arum, f.pl.) (verbum deductum a Graeco θερμός, "calidus") et balnea (-orum, n.pl.)[1] (Graece βαλανείον) fuerunt aedificia lavandi. Thermae et balineae apud auctores antiquos magnifica opera ab imperatoribus erecta significare solebant, cum balneum sive balnea pro lavacris minoribus sive privatis in usu essent, quorum Romae magnus numerus exstabat[2], saepe autem haec verba inter se commutabantur.

Census circa annum 400[3] refert Romae undecim thermae publicae et 856 balinea privata fuisse. Sed plurimis urbibus Romanis fuerunt thermae, quae non solum loci lavandi, sed etiam amicos salutandi vel negotia faciendi erant. Balneis etiam domus privatae ac castra instructa sunt. Etsi verbum Graecum θερμός fontes calentium aquarum indicat, tamen thermae Romanae aqua fluminis adiacentis aut saepius aquaeductu suppeditari solebant. Omnibus licebat gratis vel parva pecunia thermas publicas adire.


Partes thermarum

[recensere | fontem recensere]

Romani in thermis natare et se exercere potuerunt. In apodyterio vestes posuerunt, quae a servo custodiebantur. In palaestra se exercuerunt. In caldario in aqua calida, quae sic dicto hypocausto calefieri solebat, natare potuerunt. In tepidario aqua erat tepida, id est neque calida neque frigida, in frigidario autem, ut nomen indicat, frigida. Etiam piscinae aqua erat frigida. Praeterea plerumque exstabat laconicum aut sudatorium, caldario multo calidius, camino calefactum.

Thermae in urbe Roma sitae

[recensere | fontem recensere]

Thermae in provinciis adhuc visibiles

[recensere | fontem recensere]

Nexus interni

  1. balineum vel contractum balneum, ī, n., balinea vel balnea, ōrum, n., plerumque autem heteroclitice balineae vel balneae, ārum, f.
  2. Harry B. Evans, Water Distribution in Ancient Rome (University of Michigan Press, 1994, 1997), pp. 9–10 in interrete.
  3. Notitia regionum urbis Romae

Nexus externus

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad thermas spectant (Ancient Roman baths in Rome, Ancient Roman thermae).
Aetates

ExordiumMonarchiaRes Publica ImperiumRuina et lapsus Imperii Imperium Romanum OccidentaleImperium Byzantinum

Constitutiones

HistoriaAetas regum Res PublicaImperium Romanum

Administratio

SenatusComitia (Curiata, Centuriata, Tributa, Concilia plebis) • Curia HostiliaForumCursus honorumLegatusDuxOfficium PraefectusVigintisexviriLictorMagister militumImperatorPrinceps senatusPontifexAugustusCaesarTetrarchiaProvincia

Magistratus

Tribunus plebis(Tribuni aerariiTribuni militumTribuni militum consulari potestateTribunus Celerum)QuaestorAedilisPraetorConsulCensorProconsul GubernatorDictatorMagister equitumDecemviri legibus scribundisTribuni militum consulari potestateTriumvirRexInterrex

Leges

Lex XII TabularumCivis Romanus sumAuctoritasImperiumStatusIudiciaConstitutio AntoninianaEdictum Domitiani de excidendis vineis

Societas

PatriciiPlebsSecessio plebisOrdo EquestrisGensTribusPraenomina Romana antiquaMulieresMatrimoniumServitusLiberti

Exercitus

Legio Limes

Cultura

CalendariumMedicinaTheatrumArs coquinaria ScholaLitteraeArsMusicaArchitecturaReligio (ExsequiaePersecutionesCultus imperatorius)MythologiaChristianismus in imperio romanoThermaeForumSPQRVestimentaFesta(CarmentaliaFloraliaLemuraliaLupercaliaPariliaSaturnalia)CircusVinumMeretricesLinguae

Technologia

Numeri RomaniArithmeticaAbacusViae RomanaePontesAquae ductiMetallurgiaCloaca Maxima

Oeconomia

AgriculturaMercaturaAerariumNummi

Lingua Latina

ArchaicaClassica sive aureaPostclassica sive argenteaSermo vulgarisMediaevalisHumanisticaLingua NeolatinaLingua Latina scientificaLingua Latina EcclesiasticaLinguae Romanicae

Scriptores praecipui

ApuleiusCatullusCiceroQuintus Curtius RufusHoratiusIulius CaesarIuvenalisLiviusLucretiusOvidiusPetroniusPlautusGaius Plinius SecundusGaius Plinius Caecilius SecundusPropertiusSallustiusSenecaSuetoniusTacitusVergiliusVitruvius

Indices

AnnalesConsules rei publicae Consules sub principatu electorumDii Graeci cum paribus deis Romanis EtruscisqueDioecesesGentes RomanaeGubernatores provinciarum RomanarumImperatoresOppida et urbesHomines illustriProvinciae(Provinciae Rei PublicaeProvinciae ImperiiProvinciae Imperii DiocletianiTabula successionis provinciarum Romanarum) RegesRegiones Italicae AugustaeAntiquae viae