Jump to content

Tisiphone

E Vicipaedia

Tisiphone (Graece Τισιφόνη) est una ex Erinyibus, soror Megaerae et Alectonis. Erinyes sunt deae Graeciae vindeces, quae furore scelestis nocent. Erinyes sunt volucres mulieres saepe gerentes nigras vestes oculis madentibus sanguine.

Tisiphones nomen significat ultrix necis. Tisiphone vultum habet qui terrorem inspirat, crinem serpentium factum. Punit eos qui interficiant, praecipue qui consanguineos interficiant.

Vergilius dicit Tisiphonen esse custodem portae Tartari (Aen. 6.552 et seq.) Apud Statium, Oedipus eam invocat ad filios puniendos (Theb. 1.56 et seq.). Secundum Ovidi Metamorphosen, Tisiphone “fluidoque cruore rebentem induitur pallam; tortoque incingitur angue”.

Fontes antiquae

[recensere | fontem recensere]